Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 103


possessionum superare non possint, quodammodo
prodigus esse non potest. reges igitur et principes quia
multitudine possessionum superabundant, non solum non
possunt esse prodigi, sed vix possunt attingere ut sint liberales.
Semper ergo cogitare debent, quod minora faciunt,
quam deceat. Ex hoc autem apparere potest quod
indecens sit eos esse avaros. Nam si regnum alicuius debet
esse naturale, proportionari debet his quae videmus
in natura. In naturalibus autem nihil est ociosum, ut probant
physica dicta. ergo nec in regimine vitae humanae
aliquid ociosum esse debet. Quare cum natura humana
modicis contenta sit, quia uni personae modica sufficiunt:
si una aliqua persona multitudine divitiarum superabundat,
ociosae sunt divitiae illae si non ordinantur ad bonum
aliorum. Quanto igitur reges et principes pluribus divitiis
seperabundant; tanto detestabilius est eos avaros
esse. Probat Philosophus 4. Ethicorum triplici ratione,
quod avaritia peior est prodigalitate. propter quod
omnino detestabile est reges et principes esse avaros:
tam enim fugienda est avaritia a principibus quod si
possent esse prodigi, melius esset eos esse prodigos quam
avaros. Primo enim, quia melius est infirmari morbo
curabili, quam incurabili. Prodigalitas autem morbus
est curabilis, vel ab aetate, vel ab egestate. nam qui prodigi
sunt in iuventute (quia senes avariores sunt iuvenibus)
cum veniunt ad senectutem, ut plurimum curatur
eorum prodigalitas, et desinunt esse prodigi. Curari
etiam potest ab egestate: nam qui prodigi sunt, ut plurimum
egent, quia expensae superabundant redditibus. experiendo
ergo indigentiam, inducuntur ut non sint prodigi.
Est ergo secundum Philosophum prodigalitas moribus
curabilis, vel ab aetate, vel ab egestate. Sed avaritia
est moribus incurabilis: quia quanto quis procedit
in avaritia, et quanto plus senescit, tanto magis avarus
efficitur. Si ergo caput regni, a quo totum regnum dirigi

Torna all'inizio