Ad tertium dicendum, quod, sicut ex praedictis patet, quanto aliquis Angelus est
superior, tanto plura una specie cognoscere potest; nullus tamen est in quo
oporteat secundum numerum individuorum species multiplicari; quia per unam
speciem omnia individua illius speciei cognoscit, et illa species efficitur propria
ratio huius vel illius secundum respectum ad hoc vel ad illud, per modum quo
ideae in intellectu divino multiplicantur: et ita neque intellectus Angeli intellectui
divino aequabitur, neque infinitae species in intellectu Angeli erunt.
Relationes autem quae consequuntur actus rationis vel intellectus, in infinitum
multiplicari, non est inconveniens.
Ad quartum dicendum, quod per species sibi a creatione inditas cognoscunt
Angeli causas habentes ordinem in natura, et omne illud quod in causis illis
determinatur vel simpliciter, vel ut frequenter; et quia contingentia futura non
sunt determinata in causis suis, sed facta determinatione causarum efficiuntur
in actu praesentia; ideo eorum, quamdiu futura sunt, cognitionem non habent;
sed hoc solius Dei est, qui omnes successiones temporum uno actu intuetur.
ARTICULUS 4
Utrum Angelus intelligat plura simul.
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angelus simul actu plura intelligat. Quia, secundum
Dionysium Angelus habet intellectum deiformem. Sed Deus in
actu simul omnia intelligit: quia apud ipsum nulla est «transmutatio, nec vicissitudinis
obumbratio»: Iac. 1, 17. Ergo et intellectus Angeli est simul plurium.
2. Praeterea, in patria non erunt cogitationes volubiles. Sed sanctis in patria
promittitur, quod erunt sicut Angeli in caelo, Matth. 22. Ergo videtur quod nec
Angeli intellectus volvatur de uno in aliud, sed simul omnia cognoscat.
3. Praeterea, secundum Philosophum felicitas est in operatione,
et non in habitu. Sed Angeli habent nobilissimam felicitatem, ad minus
beati. Ergo videtur quod omnium cognitorum suorum cognitionem simul in actu
habeant et non successive.
4. Praeterea, intellectus Angeli non est minus nobilis quam intellectus agens
animae rationalis. Sed de hoc intellectu dicitur in 3 de Anima,
quod non quandoque intelligit et quandoque non, sed semper. Ergo multo fortius
hoc verum est de intellectu Angeli.
|
|