sunt et homines dure ceruicis, et date illis tributum quod vobis
imponent, et tractate super hoc cum ciuitatibus vestris, vt
concordent vobiscum in hoc. At illi consulebant penitus
vobis esse rebelles et pugnare contra vos, dicentes illud bonum
esse sibi et malum vobis. Ego tamen eis ammodo insistebam
subijci eos vestro seruicio, et dixi illis: Nonne scitis
quia non potest quis de manu potentis aduersarij liberari nisi
vt sibi humilietur; videtis enim fenum agri: saluum redditur
a ventis furiosis, quia paruum est et humile et vicinum terre,
quod [est] declinans a dextris et a sinistris; sed si obduratur
stare directe contra ventos, tunc frangitur et in terram proijcitur.
Et cum audirent a me, dixerunt mihi: Numquid es tu
de aduersariis nostris? Videmus iam te nostris aduersarijs
consentire et intendis ad nostri perditionem, vt gratiam apud
eos inuenias et te in dignitate constituant. Et insurgentes
aduersus me, fecerunt hec que vides.
Et audiens rex sturnorum dixit cuidam consiliariorum
suorum: Quid tibi videtur de hoc coruo? Qui respondit:
Nihil mihi melius quam ipsum exterminare de hac vita, quoniam
est vir magni consilii et de nobilioribus consiliariorum
et sapientum regis coruorum, et sua perditio erit nobis maxima
tranquillitas, coruis vero magnum damnum atque defectus,
quoniam non amplius habebunt qui det eis vtile consilium.
Dicunt enim sapientes: Quicumque inuenit magnum
quid et illud amittit, nunquam amplius recuperabit; et quicumque
[est] cupiens superare inimicum suum, et Deus preparauit
eum in manu sua, ipse tamen de eo non curat nec assumit
aduersus illum argumentum et estimationem vt illum
perdat, non sibi prosit sua sciencia, sed est ei in laqueum
et impedimentum; et quandocumque Deus tradiderit inimicum
in manu alicuius, ipse tamen, si non reddit se quietum
et securum ab eo, penitebit, quando seruus inimicus de
manu sua euaserit et amplius contra eum non poterit. Postea
|
|