Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 40

Tomus II


non ad hoc solum, ut eis imperando
praesset, sed ut ipsis potius justitiae copiam
ministrando prodesset. Inter alias igitur occupationum
curas, quibus fluctuantis pelagi more,
pro salubri Reipublicae statu, noster spiritus
quotidie fatigatur, occurrit cogitationibus
nostris potissimum cogitatione potissima revolventes,
quod Lombardiae provincia utique
nobilis, et pars Romani Imperii preciosa,
diu provisione justitiae caruisset: propter
quod tam filios et indigenas ejusdem provinciae,
quam advenas in provinciam venientes,
in personis injurias, et in rebus damna non
modica novimus fuisse perpessos: et ibidem
jura Imperii multipliciter diminuta. Ne igitur
talentum nobis creditum negligenter
abscondere videamur, utpote qui villicationis
nostrae rationem, sumus in examine districti
judicii reddituri, ad hoc dirigimus aciem
mentis nostrae, ut ad procurandum statum
pacificum regionis ipsius, Imperialis provisionis
instantia salubriter intendamus. Quia
tamen ad praesens circa alias partes Imperii necessario
detinemur, ne terra praedicta tantisper
fructu nostrae providentiae careat, cui potentine
nostrae praesentiam, necnon et potentiam
nostram proximam pollicemur: ecce
de tua providentia et fidelitate confisi, te
de latere nostro sumptum generalem vicarium,
a Papia inferius in Lombardia, ad eos velut
conscientiae nostrae conscium, pro conservatione

Torna all'inizio