Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 119

Tomus II


Cap. XCVII.
Quibusdam ut citentur ad Curiam, qui alios
in sua possessione molestant.
Pro parte O. et G. fidelium nostrorum,
nostrae fuit Excellentiae nuper oblata querela:
quod cum Castrum et homines de
Lomeria, cum suis pertinentiis et viribus, ad
eos pertineant pleno jure, A. C. et R. de Pyla,
fideles nostri, super possessione Castri praedicti,
sub praetextu cujusdam privilegii, eis a
Majestate nostra concessi, eos molestant contra
justitiam, et perturbant. Super quibus,
cum conquerentes ipsi, velint ipsos in nostrae
Majestatis Curia convenire de jure, fidelitati
vestrae praecipiendo mandamus: quatenus supradictos
A. C. et R. ex parte culminis nostri
citare curetis, ut 20. die, post citationem vestram,
in dicta nostra Curia comparere, praefatis
conquerentibus, de jure in judicio responsuri.
Diem vero cirationis, et formam, tenorem
praesentium continentem, et coram quibus
eos citaveritis vestris literis, vestris sigillis
munitis seu publico instrumento, nostrae Curiae
rescribatis. Quod si ad praedicta exequenda,
non possitis ambo personaliter interesse,
nihilominus alter vestrum, praedicta fideliter
exequatur.
Cap. XCVIII.
Respondet cuidam nobili, et commendat eum
de fidelitate.
Benigne recepit Excellentia nostra literas,
quas nostro culmini destinasti: et plene

Torna all'inizio