Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 166


desperant: si reges et principes fuerint humiles et magnanimi,
superabunt speranda propter magnanimitatem,
et non sperabunt non speranda propter humilitatem.
Possumus autem quadrupliciter ostendere, quod decet
reges et principes decenter se habere circa spem, et sperare
speranda, et aggredi aggredienda. Nam si reges
nihil sperarent, et nihil aggrederentur, essent pusillanimes,
et non debite pertractarent negocia regni. Sunt
autem in spe, ut communiter ponitur, quatuor consideranda,
propter quae arguere possumus, quod decet reges
et principes esse bene sperantes. Spes enim primo est
de bono: nam de malo non est spes, sed timor. Secundo
de arduo: nam licet circa quodcunque bonum possit esse
amor vel desiderium: spes tamen esse non habet, nisi
circa bonum arduum; nullus enim sperare dicitur, nisi
sibi videatur esse bonum arduum, et difficile. Tertio spes
habet esse circa bonum futurum: de praesentibus enim
bonis non est spes, licet possit esse gaudium et delectatio.
Quarto spes habet esse circa bonum possibile, quia circa
impossibile nullus sperat, sed desperat. Haec autem quatuor,
videlicet, bonum, arduum, futurum, et possibile,
potissime competere debent regibus et principibus. Nam
cum reges et principes sint latores legum, quia secundum
Philosophum proprie spectat ad reges et principes leges
ponere, spectat ad eos sperare bonum. Rursus quia
principale intentum a legislatore et a lege, ut supra ostendimus,
debet esse bonum divinum et commune, cum
talia sint bona excellentia et ardua, non solum spectat ad
reges et principes tendere in bonum, sed etiam decet
eos tendere in bonum arduum. Amplius quanto maior
est communitas, tanto plura possunt ei contingere, ideo
maiori indiget providentia et saniori consilio: cum ergo
providentia et consilium non sit nisi de rebus futuris,
quia nullus consiliatur de impossibilibus, ut vult Philosophus
3. Ethicorum, praeterita, quae immutabilia sunt,

Torna all'inizio