Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 209


obtinere. Greci itaque, huius audito consilio, fauent omnes, regem
Menelaum eligunt ut pro filio Achillis, qui Neptholomus uocabatur,
ad regem se conferat Licomedem.
Tempus erat quod iam sol in tantum sub zodiaci circulo celesti
maturauerat cursum suum quod eo anno intrauerat signum Cancri,
in quo secundum diuinam disposicionem astrorum celebratur solsticium
estiuale. Tunc enim sunt dies maiores in anno. Xvio igitur
die mensis Iunii, tunc cum dies sunt in anno maiores, ut dictum est,
xxum et letale bellum Troiani et Greci simul instituunt, et
ambobus exercitubus simul iunctis, bellum asperrimum committitur
inter eos. Tunc Ayax quodam stimulo fatuitatis abstractus,
capite disco <o>perto, inermis bellum ingreditur, solum ensem
portat in manu, s[i]cuti etiam subsidio destitutus. Ceteri uero
principes grecorum, Dyomedes, Menesteus, Menelaus, Vlixes,
et agamenon, aciebus eorum bene dispositis, usque ad passum perueniunt
Troyanorum. Rex uero Priamus, ordinatis sagaciter suis
turmis et cuneis, exire contra Grecos ad bellum statuit et mandauit.
Sed O quanto terrore concutitur Troyanorum gens cum uidet se
bellum ingredi sine ductu fortissimi Hectoris, sapientis Deyfebi, et
Troili nimium animosi! Sed quia necesse est ut Troyani uitas
tueantur eorum, suas in belli discrimine uitas ponunt. Paris uero
ob defectum fratrum suorum exiuit ad bellum in multitudine lacrimarum
sub eius casside defluencium latentibus riuulis et inperceptibili
murmure sociorum. Deinde Pollidamas, rex Philimenis, rex
Esdras, et Heneas cursu celeri contra Grecos prelio se inmiscent.
Paris autem cum acie sua de gente Persarum cum eorum arcubus et
sagittis multos Grecos uulnerant et multos occidunt. Dyomedes
autem in regem Philimenem irruit, cui potenter ipse rex resistit.
Verum Paffagonienses, uasalli regis ipsius, multos ex Grecis interficiunt,
uulnerant, et prosternunt, sic quod Dyomedes et Greci sustinere
eorum impetum non ualentes retrocedere magno terre spacio
sunt coacti.
Menesteus itaque, Athenarum dux, irruit in Pollidamam, sic eum
hasta sua potenter impellens quod ipsum prostrauit ab equo. Et

Torna all'inizio