Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 50


Domino magistro iusticiario Nicolaus de Rocca.
Moram meam quam plus debito famulorum hucusque defectus ingesserat,
utinam ego paratus exciperem subito fortune fallacia que in eodem
neminem patitur esse situ. Quamvis post domini nostri casum me in plerisque
tantisper ex huius temporis tempestate pupugerit, nuper tamen
graviora mihi preter persone periculum iacula iactare non potuit. Dum
enim, carissime domine, frater meus …, qui nichil mihi de bonis suis
elapso iam longo tempore nolens vel impotens destinarat, nunc maiorem
partem suorum questuum per mare transmitteret, quesita longi temporis
brevis hora consumpsit. Veniens namque nuntius eius in quadam trieride
Gaietana que Gaietanos quamplures et dominum etiam … de …
ferebat, apud Plumbinum ubi tanquam in terra fidelium invenire iuvamina
confidebat, pecunia et rebus suis aliis usque ad ultimum quadrantem
per … et Pisanos extitit spoliatus. Ex quo licet passi sunt plures Gaietani
dispendium et sic posset esse miseris solatium socios habere penarum,
ego tamen dampnum meum solus in camera defleo et fortune turbinem,
que me sic crudeliter perculit, non sine cordis laceratione deploro. Nec

Torna all'inizio