Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 204


43. Item de Karlo Martello.
Anno igitur ab incarnatione Domini 714. maior domus erat iste Karolus cognomine
Martellus. Qui pater Pipini Nani fuit et avus Caroli Magni. Qui dux et maior domus Francorum
existens, natus ex Alfeida ducissa per concubinatum ex patre duce Pipino Grosso,
sua prudentia omnes Gallias et Ispanias vicit et subiugavit et ecclesiam Romanam atque
Italiam a Gothis liberavit; ipse primus decimas ecclesiarum consensu pape Zacharie militibus
dedit in feudum pro ecclesie Dei necessitate. Eo tempore Beda presbiter obiit 9.
Kalendas Iunii; qui multa scripta ecclesiis contulit.
Karlo Martellus reliquit duos filios, Pipinum et Carlomagnum, qui simul duces et
maiores domus Francorum dicebantur. Set post annos 4 Carlomannus fecit se monacum
[in monte Sirapti prius et postea] in monte Cassino. Pipinus [vero] per papam Zachariam
ex electione Francorum factus est rex Francorum, Hildrico ignavo rege per Francos
tunc monachato et in monasterio misso. De Pipino vero natus est Carolus Magnus.
Cetera versus habent de Leone imperatore et Karulo Martello.
44. De primo adventu Gothorum in Ytaliam tempore Leonis imperatoris Grecorum, quando
Karlo Martellus Ytaliam a Gothis liberavit.

Cesare Grecorum diadema tenente Leone,
Plaga venit Rome, pax deperit a regione,
Gothica nam rabies prelia dira movet.
Ad scelus edoctos peperit Guasconia Gothos,
Copia Gothorum genus est speciesque malorum,
Viribus ipsorum preda fit omne solum.
Marte premunt Ligures, pariunt hinc inde dolores;
Tuscia conteritur, sentit quoque Roma furores,
Itala terra dolet, mors erat ante fores.
Roma requirit opem; Leo non dedit; inde Quirites
Amodo per Francos satagunt has tollere lites;
Teutonici veniunt, Francica signa nitent.
Gregorio papa totoque petente senatu,
Karlo Martellus committere bella vocatur,
Liberet ut patriam, munus ab Urbe datur.
Militis ad pretium decimas res publica donat.
Papa vocat proceres, veniant defendere Romam,
Hiis dedit ecclesia tunc decimata bona.
Copia Gotthorum Martelli marte fugatur,
Roma reformatur, pax ecclesie reparatur,
Gloria Francorum fulget in Urbe capud.
45. De morte et sepultura Karli Martelli et de filio eius Pipino Nano cum duobus
fratribus suis.

Anno ab incarnatione Domini 743. defuncto Karulo Martello et sepulto eo in Ligurie civitate,
que vocatur Aquis, Pipinus, [filius eius] dictus Nanus, et frater eius Karlomannus, cum tertium
P. 204 v. 30 post vocatur in margine addit A1:] Nota, quod iste Karollus cognomine Martellus pater Pipini Nani fuit et
avus Karoli Magni, qui dux et maior domus Francorum existens.

Torna all'inizio