contentus alienę salutis curam omnino postponat. Post quam  
videlicet cogitationem tantus animum eius terror invasit,  
ut si in eo quod mente concęperat obstinate persisteret, periturum  
se dampnandumque divino iudicio nullatenus dubitaret. Monachi  
autem compotes diu desideratę ultionis effecti et quasi proiecto  
gravi onere levigati, hoc quod in Dei famulum egerant multis  
inter se laudibus efferunt et in inmoderatum ludum atque cachinnum  
se lętitia lenocinante resolvunt; deinde etiam, ut tanti  
gaudii solemnitatem quodammodo iocundissimam faciant, sumptuosas  
deliciarum copias sibi ad convivium parant. Erat vero tunc  
hyems, quę non solum vicissitudini temporum, sed frigidis  
quoque eorum mentibus aptissime congruebat. Unus autem ex  
eis, qui in beatissimum Christi militem sevior fuerat, mel  
adquirere unde mulsum epulantibus faceret satagebat. Cumque  
Sapin fluvium hoc studio transmearet, offendentibus in plancas  
pedibus, subito de ponte deicitur, et fluviali voragine  
funditus absorbente raptatus extinguitur: iusto videlicet Dei  
iudicio, ut turbida illum aqua satiaret ad mortem, qui in eo  
quod flere debuerat mellis dulcedinem ad vitę concupierat voluptatem.  
Nocte vero, dum omnes ex more quiescerent, descendente  
crebra nivium multitudine, repente tota communis ędificii super  
eos fabrica corruit et alteri caput, alii brachia, alii crura vel quęlibet  
alia membra contrivit. Uni etiam eorum oculus evulsus  
est, et merito divisionem corporeę lucis pertulit, qui divisus a proximo, 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
 
  |