Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 140


finem, sicut dicit Dyonisius in libro De divinis nominibus . Ex quo sequitur
idem quod prius, quia comune bonum maiorem assimilationem habet cum
Deo quam bonum particulare privatum, tum quia comuniter appetitur
ab omnibus, sicut dictum est, tum quia comuniter omnia sunt in ipso,
idest perfectiones omnium creaturarum, iuxta illud Exo . 33[,19] «Ostendam
tibi omne bonum», tum quia ipse comuniter est in omnibus creaturis,
iuxta illud I Cor . 15[,28] «Ut sit Deus omnia in omnibus», tum quia
ipse est causa comunis omnium et in producendo, iuxta illud Io . 1[,3]
«Omnia per ipsum facta sunt», et in conservando, iuxta illud Hebr . 1[,3]
«Portans omnia verbo virtutis sue», et in providendo, iuxta illud Sap .
14[,3] «Tu autem Pater gubernas omnia providentia». Ipse enim est qui
comuniter «solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super
iustos et iniustos», ut dicitur Mt . 5[,45]. «Nec est qui se abscondat a
calore eius», ut dicitur in Ps ., idest ab eius auxilio et favore. Ex dictis
itaque manifeste colligitur quod tanto quis plus habet de participatione
divinitatis quanto plus habet de amore comunitatis; et ideo Philosophus
in Ethicorum bene coniunxit maiorem divinitatem cum maiori amore
comunitatis quando dixit «Amabile quidem et uni soli, melius vero et
divinius genti et civitatibus»; et similiter Augustinus quando dixit «Quanto
magis comunia quam propria vestra curaveritis, tanto magis vos proficere
noveritis», scilicet in dilectione Dei et assimilatione ad ipsum.
Quantum autem ad quintum, idest quantum ad beatitudinem, dicit
Philosophus in pluribus locis et similiter Augustinus et Boetius et alii sancti
quod omnes naturaliter appetunt beatitudinem. Ex quo etiam sequitur
eadem conclusio quia beatitudo perfecta non potest esse in uno solo
homine, sed ad hoc exigitur quod bona participentur a multis, iuxta illud
Philosophi in IX Ethicorum «Inconveniens autem forte et hoc solitarium
beatum facere. Nullus enim eligeret utique secundum se ipsum omnia
habere bona; politicum enim homo et convivere aptus natus»; unde et
dicit quod felix indiget amicis quibus convivat et quibus convivendo
delectetur et eis benefaciat. Iterum quia beatitudo, cum sit perfectio

Torna all'inizio