utillitas comunis exegerit emendentur ad presens tamen infrascripta  
duximus ordinanda: 
In primis igitur quia publice utille est ut delinquentium malefitia  
puniantur, que ex eo quod rectores per nos deputati non possent  
de excessibus perpetratis sine aliqua accusatione procedere,  
contra commune utillitatem, iustitie debitum et nostre dignitatis  
honorem remanent impunita, statuimus quod castellani nostri  
Gaudiani et Ripperie possint per inquisitionis viam contra  
quoscumque super omni malefitio ad eorum castellanorum seu  
ipsorum curias notitiam qualitercumque pervenire in iurisdictionibus  
sibi comissis procedere, diffinire et exequi, statuto de modo  
procedendi in contrarium condito non obstante. Item quia secundum  
iura comunia in curia prescidentis servari debent scripture publice,  
iuditiaria acta in causis civillibus continentes, statuimus quod  
nullus notarius in curiis dictorum castellanorum aliqua iudicii acta  
conscribat, nisi in quaterno congruo, qui post recessum dictorum  
castellanorum vel eorum vicariorum de locis tribunalibus Insule  
Orte et Gaudiani penes ipsos castellanos vel eorum vicarios  
conserventur. Quodque notarii acta huiusmodi conscribentes,  
priusquam ad id adducantur, in manibus nostris iurent offitium  
suum circha scripturas predictas fideliter exercere, quorum  
notariorum nomina et iuramenta in libris eiusdem curie describantur.  
Item quia miserabiles multe persone, propter nimiam questionum  
prorogationem et timorem intollerabilis honeris expensarum que  
frequenter summam sortis excedunt, iura sua vel minime  
prosecuntur vel dimittuntur indeffensa, statuimus ut in causis  
littigantium et maxime miserabilium personarum, asscendentibus  
usque ad valorem librarum .X. imperialium vel abinde infra, per  
eosdem castellanos vel eorum vicarios procedi possit summarie ac  
sine strepitu et figura iuditii. 
Item quod predicti castellani vel eorum vicarii non sint astricti a  
statuto de questionibus comitendis, nisi prout eis videbitur expedire.  
In quorum testimonium presentes fieri iussimus et sigilli nostri  
munimine robborari. Datum in castro nostro Insule, die XVIII iunii  
MCCCXLV, XIII. indictione.
  |  
  |