Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ad hoc quod aliqua praedicatio sit
per se, non oportet quod praedicatum per se conveniat subiecto secundum
omne quod in nomine subiecti implicatur; sed sufficit si secundum aliquid
eorum per se sibi conveniat; sicut ratiocinari per se convenit homini, non
inquantum habet corpus, sed inquantum animam habet; unde haec est per se:
«Homo ratiocinatur». Cum autem dicitur: «Iste homo», demonstrato Christo,
includitur ex VI demonstrationis suppositum determinatum humanae naturae,
quod est suppositum aeternum, secundum secundam opinionem; cui supposito
per se convenit esse Deum; unde haec est per se secundum secundam opinionem:
«Iste homo est Deus». Et quia ad veritatem huiusmodi locutionum non
exigitur nisi quod praedicatum per se conveniat ei quod replicatur; ideo haec
est vera: «Christus secundum quod iste homo, est Deus».
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sicut aliquid est de definitione speciei quod
non est de definitione generis; ita aliquid esset de definitione individui, si definiretur,
quod non est de definitione speciei, sicut pars materiae, ut dicit
Philosophus. Unde licet Deus non sit pars definitionis
hominis, esset tamen pars definitionis huius hominis Christi, si definiri posset
ratione personae Verbi. Unde patet quod est per se.
Ad secundum dicendum, quod cum dicitur, «iste homo», demonstratur suppositum
duarum naturarum; quarum utraque caderet in definitione eius, si definiri
posset; et ideo ea quae sunt utriusque naturae, per se ei conveniunt; et ideo
Christus, secundum quod iste homo, est Deus; et secundum quod iste homo, est
homo: et similis ratio est de illis quae consequuntur ad alteram naturam; unde
secundum quod iste homo, est habens matrem, et carens matre: nec unum
excludit aliud, cum non sint opposita, quia non conveniunt secundum idem.
Ad tertium dicendum, quod remoto a Christo toto hoc quod importatur cum
dicitur, «iste homo», non conveniet ei esse Deum: quia includitur ibi natura
divina et humana, ut dictum est. Sed remota altera, scilicet humana natura,
sequitur quod Filius Dei non possit dici iste homo. Ratione tamen illius, scilicet
humanae naturae, non verificatur praedicta locutio; et est simile sicut si dicatur:
Petrus, inquantum homo, sentit: quia remoto rationali per intellectum, non
erit homo, et remanebit sentiens, ut dicitur in libro de Causis.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quia praedestinatio importat antecessionem,
ideo per consequens includit factionem: quia omne quod est, postquam non
fuit, dicitur factum: unde dicitur aliquis praedestinatus, inquantum praevisus est
fieri beatus. Omnia autem quae actionem important et motum, conveniunt per se
ei quod accedit ad terminum; cui tamen per se non convenit esse in termino; sicut
moveri ad albedinem, per se convenit non albo, cui non convenit esse album.
|
|