: Sacrum commercium sancti Francisci cum domina Paupertate

Pag 1722


dixit: "Quid faciam? Ecce totus mundus post eam abiit. Assumam,
inquit, mihi nomen Providentie, et loquar ad cor eorum, si
forte audiant et quiescant".
Et fecit sic, verbis humilibus dicens ad eos: "Quid hic statis tota
die otiosi, nihil in posterum providentes? Quid obesset vobis
habere necessaria vite, dum a superfluis parceretis? Cum maiori
enim pace et quiete possetis vestram et aliorum operari salutem, si
ad votum cuncta suppeterent, que vobis omnino expediunt. Dum
tempus habetis, vobis et posteris providete, quia homines retrahent
manus a primis datis et a solitis donis. Bonum esset semper sic esse,
sed id penitus non valetis, cum cotidie augeat vos Dominus in
idipsum. Numquid non acceptaret Deus, si haberetis quid conferre
possetis egenis et essetis memores pauperum, cum ipse dicat:
Beatius est magis dare quam accipere? Cur non recipitis bona que
offeruntur vobis, ut non fraudetis dantes eterna mercede? Non est
iam quod vos timere oporteat a contubernio divitiarum, cum eas pro
nihilo reputetis. Non est in rebus vitium, sed in animo, quia vidit
Deus cuncta que fecerat et erant valde bona. Bonis ergo omnia bona
sunt, omnia serviunt, pro ipsis omnia facta sunt. O quanti bona
habentes male ipsa expendunt, que, si vos haberetis, converteretis
in bonum usum, quia sanctum est propositum vestrum, sanctum desiderium
vestrum! Non est vestra voluntas proprios ditare parentes,
quia ipsi satis divites sunt, sed dum haberetis necessaria honestius
atque ordinabilius conversari possetis".
Hec et iis similia seva illa dicente, aliqui eorum, quorum con
scientia corrupta erat, statim prebuerunt assensum. Alii vero hec
surda aure transibant et rationes prolatas in medium acutis responsionibus
refellebant, non minus isti quam illa suffulti testimoniis
Scripturarum".
Capitulum 22 -Avaritia auxilium Acidie petit.
"Sed videns Avaritia quod per se non posset suum adimplere
desiderium ex ipsis, mutavit consilium ut impleret propositum. Vocavitque

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio