(15) Artis enim natura etiam hoc requirit quia, cum talem modum
loquendi tertialitas non admittat, nomen de iure sui personatus
non est ad hanc improprietatem trahendum. (16) De participio
videtur nobis quod, propter affinitatem quam habet cum
verbo, rectius in plurali numero est ponendum, ut: 'Vos michi
benefacientes honoro'. (17) Quod et de adiectivo quidam observant,
quotiens in mediate suo iungitur substantivo, ut si dicam:
'Vos pauperum non immemores michi dignemini providere'.
(18) Participium tamen post verbum substantivum naturam sequitur
nominis adiectivi; unde congrue potest dici: 'Vos estis
electus episcopus vel potestas'. (19) De relativo substantie dicimus
quod, si ad talem secundam referatur, in nominativo casu
positum debet antecedenti suo in numero convenire, ut: 'Vos
qui michi benefacitis habeo semper pro domino speciali'; (20)
sed in oblico positum singularis numeri esse debet, ut: 'Ad vos
recurro de cuius benignitate confido', quoniam in nominativo
trahitur ad secundam sed in oblico retinet semper tertie vim
persone. (21) Quod ex hoc relativo 'suus' perpenditur, quia potest
ad oblicum talis relativi referri, ut: 'Ad vos quem predicat
suus honor secure confugio', sed ad nominativum sic positum
|
|