Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 47


scientiae speculativae, ut naturalis Philosophia, Geometria,
Metaphysica, et caetera talia. Virtutes vero simpliciter
morales sunt illae, quae sunt in appetitu, sive appetitus
ille sit sensitivus, seve intellectivus, cuiusmodi sunt
Iustitia, Temperantia, Fortitudo, Mansuetudo, et caetera
talia, de quibus sumus singulariter tractaturi. Virtutes
autem mediae inter inltellectuales et morales, sunt virtutes
existentes in intellectu practico, ut Prudentia, et aliae
virtutes sibi annexae. Prudentia autem, secundum Commentatorem
super libris Ethicorum, media est inter virtutes
morales, et intellectuales; computari tamen potest
cum virtutibus moralibus: nam Prudentia non est nisi in
hominibus bonis, sicut nec virtutes morales: pravi enim
homines et si possunt esse scientes, astuti, et versipelles;
prudentes tamen esse non possunt, ut suo loco patebit.
Inde est ergo quod dicitur 6. Ethic. quod impossibile est
prudentem esse non existentem bonum. Dimissis ergo
virtutibus huiusmodi intellectualibus, ut dimissis scientiis
speculativis, de prudentia, et de virtutibus moralibus est
tractandum. Suscepimus enim (ut pluries diximus) praesens
opus, non ut sciamus, sed ut boni fiamus: quae bonitas,
sine prudentia et virtutibus moralibus, nobis inesse
non potest. Has autem virtutes, in intellectu, et appetitu
sic esse contingit. Dictum est enim, virtutem esse aliquid
secundum rationem: oportet ergo esse rationalem potentiam,
in qua potest esse virtus.Rationale autem duplex
est secundum Philosophum, per essentiam, et per participationem.
Intellectus autem est rationalis per essentiam.
Appetitus vero per participationem. Nam appetitus licet
non sit ipse intellectus, vel ipsa ratio essentialiter, dicitur
tamen participare rationem, quia est aptus natus
rationi obedire. Potentiae autem naturales, et sensus, nec
sunt rationales per essentiam, quia non sunt ipsa ratio: nec
ratione participant, quia per se, et secundum quod huiusmodi
non obediunt rationi. Igitur in sensibus, et in potentiis

Torna all'inizio