Sequitur: PASSUS SUB PONTIO PILATO, CRUCIFIXUS, MORTUUS 
ET SEPULTUS. 
Hec est pars quarta quam Joannes apposuit. Pilati fit mentio 
non <ad> aliquam persone dignitatem designandam, sed ad 
solam temporis determinationem quo Christus passus est. Multi 
enim fuerunt Jesus. Ut ergo determinetur <quis> sit iste Jesus in 
quem credendum est, 'qui conceptus est de Spiritu sancto, natus 
de Maria Virgine', supposuit 'passus sub Pontio Pilato', quasi: iste 
est qui passionem et mortem crucis sustinuit Pontio Pilato procurante 
Judeam; solent enim tempora per reges et alios principes 
determinari. Passus est Filius Dei secundum humanitatem, impassibilis 
secundum divinitatem, ut humanum genus, quod passionibus 
subiacebat, ad impassibilitatem reformaret, iuxta quod 
dicitur: " oportebat Christum pati et ita intrare in gloriam suam ", 
quasi: in hoc passio Christi fuit utilis, per quam effectum est ut 
credentes in eum, qui resurrecturi sunt, immortales resurgerent et 
impassibiles, que est gloria resurrectionis. Sed in hoc <etiam> fuit 
utilis, quia fuit hominibus ad tollerantiam passionum incitamentum. 
Unde Petrus: " Christus passus est pro nobis, vobis relinquens 
exemplum ut sequamini vestigia eius ". Item: " Christo 
passo in carne et vos eadem cogitatione armamini ". Crucifixus: 
ecce magnum humilitatis exemplum. Potuit Christus alio genere 
mortis mori, sed ut tibi daret exemplum humilitatis, mortem crucis 
elegit. Genus enim mortis quod per crucem infligebatur, ignominiosius 
erat tunc temporis omni alio genere mortis, unde: " morte 
turpissima condemnamus eum ". Solis enim sceleratissimis hec 
mors infligebatur, sed hec fuit mutatio dextere Excelsi, ut que 
erat ignominiosa pena damnandorum fieret gloriosa liberatio damnatorum. 
Voluit ergo Christus eligere mortem Crucis propter humilitatis 
exemplum prestandum et propter superbie medicamentum 
exhibendum. 0 homo, o vermis, o cinis et pulvis, o sanies 
fetida et vas stercorum, quid inflaris? quid tenderis? Dominus 
tuus humilis est, et tu superbus. Caput est humile et pes superbit 
et recalcitrat. Audi humilitatem Domini tui et ignominiam quam 
pro te passus est attende. Ait enim Apostolus: " Christus factus 
est obediens usque ad mortem ", non qualemcumque sed ignominiosam, 
scilicet mortem crucis; vel ideo elegit mortem crucis 
ut ipso scemate et figura crucis ostenderetur quod per talem 
mortem totus mundus redimebatur, id est homines de qualibet 
parte mundi, dummodo velint credere. Sic enim crux facta fuit 
quod eius quedam pars respexit orientem, quedam occidentem, 
quedam austrum, alia septentrionem, quasi hoc ipso innuens quod 
omnibus qui per diversas mundi partes habitant, si credere velint, 
sufficienter afferret redemptionem. Christus ergo in cruce 
extendit caput ad orientem, pedes ad occidentem, dexteram ad 
septentrionem, sinistram ad austrum, quasi diceret ipsa sui corporis 
positione: 'omnes undecumque veniant paratus sum recipere, 
si velint credere'. Unde ipse in Evangelio Luce: " multi venient 
ab Oriente et Occidente, ab Aquilone et Austro et recumbent in 
regno Dei ". Potest etiam per partem Crucis terre defixam intelligi 
gaudium sanctorum qui erant in inferno, per partem superiorem 
in qua titulus scriptus est gaudium angelorum, per duo brachia 
gaudium duorum populorum, scilicet Judaici et Gentilis: nam 
per mortem Christi sancti de inferno extracti sunt et ad paradisum 
reducti, et angeli de eorum societate in numero perditorum 
sunt restaurati, et duo populi in una fide coniuncti. Gavisi ergo 
sunt sancti de sua liberatione, angeli letificati de eorum societate 
et sui numeri restauratione, duo populi congratulati de sua coniunctione. 
Possunt et alie cause assignari quare Christus mortem 
crucis elegit, sed nunc he sufficiant. Mortuus: sicut vera nativitate 
natus est, sic vera morte mortuus est, ut nos ab eterna morte 
liberaret et per mortem temporalem vitam nobis conferret eternam, 
et sicut mortuus ipse est mundo, sic nos vitiis et concupiscentiis 
moriamur, et sicut ipse pro nobis mortuus est, sic, ubi 
necessarium est, mortem pro eo subire non formidemus. Et sepultus: 
sepultus fuit Christus, id est humanis subtractus aspectibus, 
hoc a nobis exigens ut ei consepeliamur, ut sicut humanis 
ipse fuit subtractus aspectibus, sic nos vitiis et concupiscentiis 
omnino subtrahamur ne ab eis videri vel tangi valeamus. Hec 
autem sepultura Christi fuit triduana, per quod innuitur quod nos 
debemus esse sepulti tribus generibus peccatorum, scilicet cordis, 
420oris et operis quibus omnia genera peccatorum comprehenduntur. 
Hanc quartam partem merito Joannes, qui interpretatur gratia 
Dei vel in quo est gratia, apposuit, quia Christus est passus, crucifixus, 
mortuus et sepultus de sola gratia et benignitate sua, non 
de necessitate vel coactione. Unde Isaias: " oblatus est quia <ipse> 
425voluit ", et Christus in Evangelio: " nemo tollit a me animam meam 
sed ego pono eam ". Non minus tamen dictus est Joannes, id est 
gratia Dei vel in quo est gratia, quia magna gratia fuit quod a 
fluctivaga nuptiarum tempestate revocatus in virginitate permansit, 
et quod virginem matrem Jesu Christi virginis inter angarias 
crucis in custodia recepit, et quod altius ceteris Dominici 
pectoris arcana rimatus, incomprehensibiliter de eternitate Verbi 
eructavit dicens: " in principio erat Verbum et Verbum etc ".
  |  
  
350 
  
  
  
  
355 
  
  
  
  
360 
  
  
  
  
365 
  
  
  
  
370 
  
  
  
  
375 
  
  
  
  
380 
  
  
  
  
385 
  
  
  
  
390 
  
  
  
  
395 
  
  
  
  
400 
  
  
  
  
405 
  
  
  
  
410 
  
  
  
  
415 
  
  
  
  
420 
  
  
  
  
425 
  
  
  
  
430 
  
 
  |