detulit lxxx. rex uero Poliphebus de regno suo quod nondum
multa fama pollebat, detulit naues vii. Rex Fineus de regno suo,
quod tenebat a Grecis, xi naues adduxit. Rex autem Prothoylus
e regno suo quod dictum est Demenesa naues detulit l. Et totidem
rex Capenor de sua prouincia Capadie. Treorius vero rex
de regno suo quod Beisa dicebatur xxii naues secum adduxit.
Et sic facta summa de predictis regibus et ducibus fuerunt
numero lxviiii. Naues uero Grecorum illorum mccxxii, preter
Palamidem, filium regis Nauli, qui ultimus cum suis nauibus, ut
infra proximo refertur, aduenit. Homerus uero dixit in temporibus
suis fuisse naues mclxxxvi, sed forte pre tedio numerum integrum
non descripsit.
[Incipit liber xus de Grecis mittentibus apud Delphon pro obtinendo responso de eo quod facturi erant de processibus eorum. ]
Et factum est, postquam predicti reges, duces, et principes Grecorum
in portum Athenarum cum eorum nauibus conuenerunt,
Agamenon, vir ille tam strennuus, qui, ductor ac principes, tocius
Grecorum exercitus curam gerebat uigilem curiosus, attente deliberans
quid deinceps esset super predicto negocio feliciter aggressurus,
in quadam planicie extra menia ciuitatis ipsius, paratis sedilibus,
predictos reges Grecorum, duces, et principes ad se ibidem mandauit
uenire. Et eis omnibus illico uenientibus coram ipso et consedentibus
seriatim, indicto manu ab Agamenone predicto silencio, omni
tumultuose uocis murmure circumscripto, Agamenon ipse inter eos
talia uerba profudit: "O viri nobiles qui in vestrarum uirtutum
|
|