MCXXVII mense Iulio, in festo beati Nazarii, indictione V, sepultus est autem
apud Salernum in tumulo patris sui in ecclesia beati Mathei apostoli, quam Robbertus dux
auus eius a fundamentis edificauerat. Fuit autem W[illelmus] dux statura mediocris, corpore
gracilis, miles audax et strenuus, et in militari arte peritus, largus, humilis, benignus et
patiens, affabilis omnibus, pius et misericors, et a suis hominibus multum dilectus, ecclesias
Dei et ministros eius uehementer honorans. Comes uero Roggerius, audita morte W[illelmi]
ducis, qui eum heredem instituerat, statim cum galeis Salernum uenit, et a Salernitanis
ciuibus honorifice receptus est quibus tenimenta et possessiones et antiquas consuetudines
confirmauit, et eos in suo recepit hominio. Turrim tamen maiorem in eorum potestate reliquit.
Qui in eadem ciuitate ab Alfano Caputaquensi episcopo est unctus in principem.
Dehinc Regium ueniens ibidem in ducem Apulie est promotus et sic in Siciliam rediit.
Anno Domini MCXXVII indictione VI mense Septembris Boamundus iuuenis transfretauit
in Antiochiam, et factus est princeps in loco patris sui, et omnes ciuitates suas Apulie
comiti domno Alexandro consaguineo sui reliquid, ut uice sua eis uteretur. Hoc anno
|
|