Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 24

Tomus II


patravit ab infirmitate continua quam passus
fuerat transmigrando. Verum, quia me decet
una vobiscum suae animae reminisci, et consolationem
adinvicem in Domino reportare,
fraternitatem vestram, maternitatem, et sororiam
dilectionem deprecor et exhortor,
quatenus tu mater una cum filiis, tuisque nepotibus,
quorum omnium vitam apud Dominum
tuis procures orationibus et salutem, in
Domino consoleris: ut vos quoque frater et
soror, qui tua post patris obitum benedictione
fovemur, moerore deposito, qui nullam defuncto
videtur utilitatem afferre, et nobis
superstitibus salutis, posset impedimenta praestare,
ac anxietatem renovare continuam, alterna
recreatione consolationis ornamenta sumamus:
ut hinc inde mutuis literis aura confortationis
aspiret, et in domo nostra
omnium dolore ac ludu remotis, optata vigeant
communis auspicia sospitatis.
Cap. XIV.
Consolationis literae ad affines, de morte cognati
sui.
Socero et socrui suis L. et dominae A.
P. de Vineis etc. Cum pervenerunt ad
audientiam meam nova de obitu N. Dilecti
filii vestri, cognati mei, tactus dolore cordis
intrinsecus dolui et condolui valde vobis:
utpote qui bonum de ipso fratrem amisi, et

Torna all'inizio