expleta, in quibus iura imperii per exarchos ac patricios defensa, 
nobis ostendentibus, fuerunt, credere debetis ? et a Carolo imperatore 
usque nunc similiter per duces, marchiones, comites et 
castaldos reipublicę imperialis pertractata sunt  per annos fere 
quatuorcentos quinquaginta tres ? ne forte autem vobis placeat 
causare pręcepta regalia ad huius monasterii libertatem ędita 
libeat vobis audire quod Bonifatius papa quintus constituit, ut 
testamentum valeat secundum iussionem principis. constat ergo 
sane quia, ut supra retulimus, non omnis Italia sed quędam in 
ea loca sive vocabula partim beati Petri Ecclesie patrimonio 
fuerunt largita. alioquin si omne Sabinense territorimn patrimonii 
prędicti fore censetur, ubi sunt iura reliquarum ecclesiarum ? 
ubi hęreditates comitum et illustrium virorum ? ubi etiam reipublicę 
vel privatorum ? et si sua sunt omnia, quare antiqui 
pontifices vel moderni aut gratis accipiunt proprietates aut emunt 
potius res et possessiones terrarum sibi largientium virorum ? 
nam quod a temporibus Karoli imperatoris et deinceps numquam 
de Italia vel Roma cessaverit imperiale vel regale dominium 
fideliter nunc intimemus, pontifices etiam semper principali assensu 
ordinatos ostendamus. denique idem Karolus una cum 
Pipino fiho suo Romam venit, et domnum Leonem papam tertium 
ab impiis lingua pręcisum et cecatum potentissime vindicavit 
et ab eo coronam imperii suscepit. temporibus autem 
Sergii papę II Hlotharius  rex Romam venit, et ab eo coronatus 
aliquandiu ibldem deguit, deinde Papiam reversus est, ubi ab 
exordio principatus sui culmen regebat. Leone vero papa 
quarto electo, Romani contristabantur eo quod sine imperiali non 
audebant auctoritate futurum pontificem consecrare, periculumque 
Sarracenorum Romanę urbi maxime imminentem metuebant, ne 
iterum, ut olim, alienis ab hostibus obsideretur. quapropter sine 
permissu principis pręsulem consecreverunt. hic tamen venerabilis 
pontifex dum pavore Sarracenorum civitatem Leoninam 
vellet construere, adiutorio consilioque eiusdem Hlotarii Augusti
  |  
  |