MIRACULUM SANCTORUM PRO QUO ECCLESIA SANCTE BALBINE 
EDIFICATA EST IN ABEGE. 
Quod a probatissimis patribus fida relacione didicimus, oportunissime  
<compendioso sermone> hic inserend<um>, censuimus,  
et hoc celebri fama longe lateque vulgatum, <ad nos quoque  
olim delatum>, populi ora centenis laudibus sonant. 
Patres quidam Rome gracia oracionis perrexerant, quibus studium  
erat continuis precibus semper querere Deum, et limina  
sacra lustrare luminum mundi, ut sibi et sociis deferrent munera  
Dei. ergo sue devocionis officiis consumatis, celitus sibi oblatas  
sanctorum martyrum reliquias <a quibusdam> acceperunt, et preciosis  
involuta tegminibus sue pastorali pere indiderunt, ac verso  
itinere huc redire ceperunt, debitum illis sancte servitutis officium  
per longi spacium itineris sedule exhibentes. at ubi in sue possessionis  
loca pervenerunt, iuxta fluvium scilicet Calidum, quo inter  
Balvensem et Furcunensem comitatum divisio esse videtur, sub  
unius umbra arboris lassi residentes, longi laboris onera bene  
sibi placita quiete relevabant. tunc sanctorum reliquias in ipsius
  |  
  |