Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 60


suis dignatus est pati in nostris. Inmortalis permanens uoluit mori
et in sepulchro placuit sepeliri. Hinc illud est, quod alias isdem
doctor mirabilis, quia Christus Iesus in carne solummodo et non
cum carne et pati et mori dignatus est, sic docet: Nam etsi mortuus
est
inquid ex infirmitate nostra, sed uiuit ex uirtute dei.
II 10 (I 36) Ecce Petrus et Paulus, duo uidelicet fulgentia mundi
candelabra, eum qui natus est de spiritu sancto et uirgine Maria,
et omnium dominum et dei uiui filium, et Christum singulariter
uerum et super omnia deum confitentur in saecula benedictum.
Iohannes, cui inter natos mulierum maior extitit nemo, filium dei
uerum confessus est dicens: Ego uidi et testimonium perhibui, quia
hic est filius dei.
Quin etiam digito hunc ostendit dicens: Ecce agnus
dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
Si autem ille, qui agnus
dignatus est fieri, deus uerus non esset, nequaquam eum plus
quam propheta peccatum mundi tollere perhibuisset. Iohannes
quoque accubitor Christi uerum illum dei filium uerumque deum
et uitam protestatur aeternam. Thomas in Christi corpore fixuras
contingit clauorum latusque lancea explorat apertum et dominum
suum continuo et deum suum exclamauit. Ipsius admirabilis paternae
uocis clamore proprius aeterni patris filius gemina in monte
scilicet sancto et super cripidinem Iordannis aluei demonstratur
uocatione Hic est inquit filius meus dilectus, in quo bene conplacui,
ipsum audite.
Ipse se credere deum discipulos docuit dicens: Creditis
in deum? Et in me credite.
Non ait me credite, sed in me. Aliud
est enim me credite et aliud in me credite. Me credere communis
est sermo et pertinet ad quamlibet creaturam. In me autem credere
solius dei ueri confessionis est honor exhibendus. Creditis ait in
deum,
quia non in alium nisi in solum unumque credendum est
deum, et in me credite, utique quia et ego deus. Non plures sed
unus idemque deus pater et filius et spiritus sanctus. Hinc iterum
ipse per eundem euangelistam Vt cognoscant ait te solum et uerum

Torna all'inizio