in ignem proiciunt, ibique comburuntur, et tunc demon
clamat in aere dicens: «Vide, vide quod sum de mea habitatione
repulsum ». Sic per istum modum nostri fratres Minores
multos de illa contrata baptisant.
De valle terribili, ubi sunt infinita corpora mortuorum,
ubi est ymago terribilis quam nemo potuit unquam videre
quin moriretur. Cap. XXXVII.
1. Aliud terribile magnum ego vidi. Nam dum irem per
vallem, que posita est supraflumen deliciarum, multa corpora
vidi mortua, in qua etiam audiebam diversa genera
musicorum maxime autem nachara, que ibi mirabiliter pulsabantur.
Unde tantus ibi erat clamor et rumor quod timor
michi maximus incuciebatur.
2. Hec autem vallis forte longa est VII vel octo milliaribus
terre, in qua si aliquis intrat nunquam de illa exit sed statim
moritur sine mora. Et quamquam sic in illa moriatur, tamen
volui in illam intrare, ut viderem finaliter quicquid hoc esset.
Dum autem sic in illamy intrassem, ego, sicut iam dixi, tot
mortua corpora vidi, quod nisi aliquis illa vidisset quasi sibi
|
|