Dilectus a Domino Deo suo Samuel propheta Domini renovavit
imperium et unxit principes in gente sua. Tertio, quia Saul habebat
apparentiam et existentiam. De apparentia dicitur, I Reg.
X, quod stetit in medio populi et altior fuit universo populo ab
humero et sursum. Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis
quem elegit Dominus, quoniam non est similis ei in omni populo.
De existentia vero eius tam corporali quam spirituali habetur
similiter. Et primo de corporali dicamus, sicut dicit Apostolus,
I ad Cor. XV: Non prius quod spirituale est, sed quod animale
est, deinde quod spirituale est.
Existentia autem corporalis Saulis fuit quia fuit vir magnifici
cordis. Viriliter enim pro liberatione populi sui agressus est hostes,
quod in primo prelio et in ultimo patet. Nam in primo prelio,
quo pugnare incepit, utrumque bovem in frusta concidit misitque
in omnes terminos Israel per manus nuntiorum dicens: Quicumque
non exierit secutusque fuerit Saul et Samuelem, sic fiet bobus eius.
Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.
Et dixerunt nuntiis qui venerant: Sic dicetis viris qui sunt in Iabes
Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Et ingressus est
Saul media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon, usque
dum incalesceret dies. Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur
in eis duo pariter, I Reg. XI. Istius beneficii memores
viri Iabite honoraverunt Saulem in morte, ut habetur I Reg.
in fine. Impleverunt enim quod dicit Apostolus, ad Colo. III:
Et grati estote. Nam ingratus sensu dereliquit liberantem se, ut habetur
Eccli. XXIX. De qua materia dicit Sapiens, Eccle. IX:
Civitas parva, et pauci in ea viri. Venit contra eam rex magnus
et vallavit eam et extruxit munitiones per gyrum, et perfecta est
obsidio. Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, qui liberavit
urbem per sapientiam suam, et nullus deinceps recordatus est hominis
illius pauperis. In ultimo vero prelio patuit magnificentia
cordis Saulis: sciebat enim quod mori debebat, et nichilominus
ivit ad bellum et pro populo suo morti se tradidit. Ideo multipliciter
in hoc loco commendatur a Iosepho: «Saul autem sciens
et prudens festinabat ad mortem et viriliter dimicabat. Soli quippe
magnanimes rerum terribilium sunt contemptores. Hec magnanimitas
|
|