qui ducebant oratores venientes per porticale, quod est iuxta nolarium
maius, frequenter per eam intrabant; unde usque ad nostra
tempora faculae et cerei ibi vendebantur.
DE DIGNITATIBUS BEATI PETRI BASILICAE.
47. In paradiso Sancti Petri est cant[h]arum, quod fecit fieri Symachus
papa, columnis porfireticis ornatum. Quae nimirum columnae
tabulis marmoreis cum grifonibus conexae [sunt], pretioso caelo
aeneo coopertae, cum floribus et delfinis deauratis, aquas fundentibus.
In medio vero huius cant[h]ari est pinea aenea, quae fuit
coopertorium cum sinnio aeneo et deaurato super statuam Cibelis,
matris deorum, in foramine Pantheon. In qua videlicet pinea,
subterranea fistula plumbea subministrabat aquam ex forma Sabbatina,
quae toto tempore plena praebebat aquas, per foramina nucum,
omnibus indigentibus ea, et per subterraneam fistulam quaedam
pars fluebat ad balneum imperatoris iuxta aguleam.
DE EADEM RE.
48. In cortina Beati Petri, scilicet in platea ante gradus, est
quoddam cant[h]arum cum conc[h]a porfiretica, quod construi fecit
praenominatus Simachus papa ad c[h]rismatis unctionem in secunda
feria post Pascha.
DE EADEM RE.
49. In eadem platea ante ecclesiam Beati Petri, videlicet iuxta
ecclesiam Sanctae Mariae Virgariorum, est quodam aliud cant[h]arum,
|
|