periit, qui per tot hostium strages bello famosissimus extitit. Cuius corpus cum
maximo Langobardorum fletu et lamentis sub cuiusdam scalae ascensu, quae palatio
erat contigua, sepultum est. Fuit autem statura procerus et ad bella peragenda toto
corpore coaptatus. Huius tumulum nostris in diebus Giselpert, qui dux Veronensium
fuerat, aperiens, spatham eius et si quid in ornatu ipsius inventum fuerat abstulit. Qui
se ob hanc causam vanitate solita aput indoctos homines Alboin vidisse iactabat.
29. Igitur Helmechis, extincto Alboin, regnum eius invadere conatus est. Sed
minime potuit, quia Langobardi, nimium de morte illius dolentes, eum moliebantur extinguere.
Statimque Rosemunda Longino praefecto Ravennae mandavit, ut citius
navem dirigeret, quae eos suscipere possit. Longinus tali nuntio laetus effectus, festinanter navem direxit, in qua Helmichis cum Rosemunda, sua iam coniuge, noctu
fugientes ingressi sunt. Auferentesque secum Albsuindam, regis filiam, et omnem Langobardorum
thesaurum, velocius Ravennam pervenerunt. Tunc Longinus praefectus
suadere coepit Rosemundae, ut Helmechis interficeret et eius se nuptiis copularet.
Illa ut erat ad omnem nequitiam facilis, dum optat Ravennatium domina fieri, ad
tantum perpetrandum facinus adsensum dedit; atque dum Helmechis se in balneo ablueret,
egredienti ei de lavacro veneni poculum, quod salutis esse adseverabat, propinavit.
Ille ubi sensit se mortis poculum bibisse, Rosemundam, evaginato super eam
gladio, quod reliquum erat bibere coegit. Sicque Dei omnipotentis iudicio interfectores
iniquissimi uno momento perierunt.
30. His ita peremptis, Longinus praefectus Albsuindam cum Langobardorum
thesauris Constantinopolim ad imperatorem direxit. Adfirmant aliqui, etiam Peredeo
pariter cum Helmechis et Rosemunda Ravenna venisse atque exinde cum Albsuinda
Constantinopolim directus esse ibique in spectaculo populi coram imperatore leonem
mirae magnitudinis occidisse. Cui, ut ferunt, ne aliquid malignum in regia urbe, quia
|
|