ut amore, donna, disio, virtute, donare, letitia, salute,
securtate, defesa.
6. Yrsuta quoque dicimus omnia, preter hec, que vel necessaria
vel ornativa videntur vulgaris illustris. Et necessaria quidem
appellamus que campsare non possumus, ut quedam
monosillaba, ut si, no, me, te, sé, à, è, i', ò, u',
interiectiones et alia multa. Ornativa vero dicimus omnia
polisillaba que, mixta cum pexis, pulcram faciunt armoniam
compaginis, quamvis asperitatem habeant aspirationis et
accentus et duplicium et liquidarum et prolixitatis: ut
terra, honore, speranza, gravitate, alleviato, impossibilità,
impossibilitate, benaventuratissimo, inanimatissimamente,
disaventuratissimamente, sovramagnificentissimamente,
quod endecasillabum est. Posset adhuc inveniri plurium
sillabarum vocabulum sive verbum, sed quia capacitatem
omnium nostrorum carminum superexcedit, rationi presenti
non videtur obnoxium, sicut est illud
honorificabilitudinitate, quod duodena perficitur
sillaba in vulgari et in gramatica tredena perficitur in duobus
obliquis.
7. Quomodo autem pexis yrsuta huiusmodi sint armonizanda per
metra, inferius instruendum relinquimus. Et que iam dicta sunt
de fastigiositate vocabulorum ingenue discretioni sufficiant.
VIII
1. Preparatis fustibus torquibusque ad fascem, nunc fasciandi
tempus incumbit. Sed quia cuiuslibet operis cognitio precedere
debet operationem, velut signum ante ammissionem
|
|