: Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium

78


salutem et apostolicam benedictionem". Imperator vero apostolico
delegans servitium et subiectionem semper insinuat, aliis autem
semper hoc modo: "C. Dei gratia Romanorum imperator
augustus Astensi episcopo vel duci Venetiano gratiam et
bonam voluntatem".
Salutatatio archiepiscoporum vel episcoporum
ad se invicem.
"P. Christi favente gratia venerabili Mediolanensium archiepiscopo
sapientia et moribus precellenti R. Pisane ecclesie
minister licet indignus perpetuam in Domino salutem" vel "perhennis
salutis premia" vel "eterne salutis gaudia" vel econverso,
"orationes continuas in Christo" vel "salutem et orationum
continuarum obtentum", "salutem. et intime orationis obsequium",
"supernam salutem et dilectionem in Domino", "superne
salutis gaudia", "orationes in Christo et fraterne dilectionis
amorem" vel econverso, "orationes et perpetue * religionis cultum",
"orationes in Domino et vere religionis augmentum" vel
"incrementum", "eternam in Domino Jesu Christo salutem",
"unitatis in Christo dilectionem" et similia. He omnes comparis
honoris dignitate fulgentibus archiepiscopis vel episcopis
salutationes convenientes sunt.
Salutatio episcoporum ad prelatos.
Cum vero archiepiscopis ab episcopis sibi subditis delegatur,
semper reverentiam et servitium in salutatione insinuare
oportebit ad hunc modum: "G. Dei gratia sancte Ravennatis
ecclesie famulante reverendo archipresuli A. Reginus licet indignus

Torna all'inizio