Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 142


peccata aliorum respectu peccatorum suorum accusantes propria et aliena excusantes,
maxime cum nesciant utrum Saulus convertatur in Paulum, cum tamen
accenderit eos zelus divinus, ipse Spiritus qui accendit eos rapit eos ad horam
supra se in tantum ut videantur oblivisci proprie infirmitatis; qui tamen, ubi
peracto zelo redeunt ad se ipsos, plerumque se eorum esse credunt inferiores
quos iudicant. Unde et Paulus dicit: Nichil michi conscius sum, set non in hoc
iustificatus sum. Qui autem iudicat me Dominus est
. Considerant enim ruinam
eorum qui putabantur esse magni apud Deum, utpote Salomonis Iude Nicolai et
similium, et erectionem mulieris peccatricis publicani latronis et similium; et
timentes occulta Dei iudicia dicunt cotidie in cordibus suis: «Quis scit si nos,
qui aliquid esse videmur, habituri sumus malum exitum et maxime pro hoc ipso,
quod aliquando nobis subripiatur ut nos aliquid esse putemus, et ille, cuius nos
modo tanquam criminosi etiam communionem vitamus, obtimum cum latrone
habiturus sit finem?». Igitur et, quod illorum est, sic se iudicare norunt in
cogitationibus suis et, quod ad se pertinet, divinus Spiritus exercet per eos zelum
suum etiam invitos. An non invitus constituebatur iudex populi Moyses, qui
dicebat: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es? Quocirca qui vere sunt
humiles et ex corde refugiunt esse iudices aliorum et, timore ac amore divino
conpulsi, contra aliorum scelera quando res exigit accenduntur; presertim cum
in tantum execrent vitia ut, si in se ipsis aliquid deprehendunt quod sit ecclesiastica
censura plectendum, malunt temporaliter iudicari quam suppliciis deputari
eternis. Neque enim ex passione accenduntur sicut hii qui non possunt frenare
stimulos iracundie sue, set ex proposito et deliberatione, tanquam sui animi
potestatem habentes. Inde est ut, dum de culpis aliorum dolent et sibi timent, et
accendantur contra delicta populi propter Deum et orent assidue pro eis et pro
se ipsis, ut et ipsi convertantur et sibi simile non contingat, metuentes senper
illud Apostoli: Qui stat videat ne cadat; et: Si preoccupatus fuerit homo in
aliquo delicto, vos qui spiritales estis eiusmodi instruite in spiritu lenitatis,
considerans temetipsum ne et tu tempteris
.

BENEDICTUS: Nonnulli videntur humiles in verbo et actione, et tamen aliud
videntur gerere in corde quam ostendunt in opere.
IOACHIM: Nichil ego puto ita esse dampnabile quomodo ypocrisis, que
videlicet mortifera pestis spiritaliter illos inficit qui aliud gerunt in corde quam
ostendunt in opere. Pro eiusmodi falsa humilitate per Salomonem dicitur: Est

Torna all'inizio