Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 326


superbe abutens, quod collatum in te liberaliter
frequentissime cognovisti, haeccine gratiarum
actiones quas exolvis dominae, ut in ea humanitatis
jura violes, et famosos matris alumnos,
optimates in Urbe, dominaeque rectores, quos
honestas, et vita, et laudis praeconio dignos censet?
Prius enim ut grati filii mori pati debuissetis,
aut gladio trucidari, quam aliquid tantis
patribus sustinuissetis injungi. An arbitramini
circa haec omnipotentis Dei fugere posse sententiam,
ejusque in tantis excessibus judicium evitare?
Fetet quidem ecce jam filialis odor vester
in conspectu matris offensae: praebuistis enim in
manibus furiosorum virorum gladios, ut ecclesiae
ministros occiderent, et tradidistis fossoria
rudibus, quibus opprimant templa...sedem apostolicam,
ejusque patrimonialem haereditatem
confundere ac delere. Dicetis autem postmodum:
"quod universitas nostra peccavit, nihil adversus
quempiam fecimus in communi; poena suos
teneat authores, et non tota universitas puniatur".
Qua fronte excessibus petetis veniam; quave,
effrontes, promptitudine misericordiae indulgentiam
poteritis flagitare? Ecce sane fere vestris opibus
ecclesia corruit, quae multo est propterea
exinanita dolore: ecce singula loca, in quibus
cum filiis, et devotis, locari consuevit ecclesia,
tristi elogio, et crinium laceratione complevit.
Vidit enim, proh dolor, ministros gubernatores
suos manibus truculentis expositos, immaniter
ut perirent. Clamat contra vos laesa lethaliter,
et ait: "Dimitte filios meos, electos meos, Israel
progenitos, quos cepistis". Magna est profecto
impietas quod homo in hominem taliter saeviat,
impius, injustus, scelleratus in sanctum, pravus
in humanum, servus in dominum, in patrem
suum usurpat filius potestatem. O viri nefandi,
o crudeliores quibuslibet crudelissimis, o probrosi
versipelles, et fatui, cur jam aperte consilium
vestrum insanivit? profecto apostolorum successores
a sede nisi estis, et urbe propellere, ac matris
viscera tam pravae cogitationis sordibus sucidare.
Fuit enim detestabile, et segregatum a
qualibet humanitate propositum, indigens supercilio
ultore potestatis armatae, jam alteri vobis
cum alteratione dimissa, praesumtiones vestras,
et contumelias illatas ecclesiae sermone specifico,
voce querula...ut depromam alterius potestatis
objectu, furor ferventium animorum vestrorum
per debitam ultionem in suis conatibus elidatur.

Torna all'inizio