pontificatus domni Marini summi pontificis secundi secundo in 
sacratissima Sede beati Petri apostoli.  
DIVERSAS quoque curtes, et hereditates monasterii huius cum 
servis et ancillis in Calinolu, cum ecclesia Sancti Ylarii, 
et Sancti Vincencii recollegit et consignavit pater venerabilis 
Leo; et in Alarino similiter quedam recepit cum viridiario, quod 
situm est sub ipso muro domnico, per hos fines: de duabus partibus 
pergunt vie puplice; de tercia parte fine Larimberge, ancille 
Dei; de quarta parte fine ipsa fontana puplica, cum omnia infra 
se habente, et introito et exitu suo, in integrum; mulierem eciam 
quandam, nomine Maia, cum filiis, filiabus, et cum inclitis generacionibus 
suis: omnes servi et ancille sancti monasterii huius 
Beati Vincencii martyris. 
Magnus pater et abbas Leo, digne placens Deo, post multos 
labores et magna certamina operum perfectorum, obiit quinto kalendas 
octobris, anno Dominice incarnacionis .DCCCC°LXII°., indiccione 
.IIII. . hoc tempore, consumatis Francorum regibus, ad 
Teutonicos imperium convertitur. et primus ex Teutonicis dux 
Saxonie Otto magnus suscepit imperium, atque Italiam ingressus, 
de manu Iohannis pape duodecimi coronam suscipiens, augustus 
procreatur.
  |  
  |