Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 53


et moderat passiones, et est boni secundum rationem
custoditiva, et conservativa: et sic sumuntur illae decem
virtutes morales superius numeratae. Quarum numerus
et sufficientia sic potest accipi. Dictum est enim virtutes
illas esse circa passiones: quas per se habent moderare, et
adaequare. prout ergo ex aliis, et aliis obiectis surgunt
aliae, et aliae passiones, accipi poterant aliae, et aliae virtutes,
prout in illis passionibus secundum ordinem rationis
aliud, et aliud medium reperitur. Ut ergo liceat typo, et
superficialiter pertransire, dicamus quod passiones, vel
surgunt ex bono, vel ex malo. Si ex malo, vel ex futuro,
vel ex praesenti. Si ex futuro sic fiunt in nobis passiones,
timor, et audacia: timor cum ab eo refugimus, audacia
cum illud aggredimur. inter has autem duas passiones
sumutur una virtus media scilicet Fortitudo. erit ergo
fortitudo (quae est medietas timoris, et audaciae) in irascibili
habent esse. Si vero huiusmodi passiones oriuntur
ex malo praesenti, quod est nobis iam illatum, vel insurgimus
ad puniendum, et tunc est ira, quae est propter parvi
pensionem: vel propter malum illatum appetit paenam
in vindictam. Si autem ab hac punitione, vel ab hac vindicta
deficimus, sic est mitiditas. medium autem horum
est virtus, quae dicitur Mansuetudo. Mansuetudo tamen
non proprie nominat virtutem mediam inter mitiditatem,
et iram, immo magis nominat ipsam passionem,
quae est mitiditas: attamen (ut dicitur 4. Ethicorum) quia
non habemus proprium nomen respectu huiusmodi virtutis,
nominatur nomine passionis deficientis, et dicitur
Mansuetudo. Erit autem Mansuetudo in irascibili, quia
in ea sunt mitiditas et ira, contra quas huiusmodi virtus
videtur consistere. Duae igitur virtutes existentes in irascibili,
sumuntur circa passiones, quae oriuntur ex malo.
ut fortitudo est circa passiones ortas ex malo futuro: mansuetudo
circa passiones ortas ex malo praesenti. Si autem
sumantur virtutes circa passiones, quae oriuntur ex bono,

Torna all'inizio