Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 86


aut alteri, quam tibi relinquis, bellum a barbaris
nationibus inferatur? Quo robore militum, quibus copiis
occurremus? Vix nunc totius imperii viribus possumus,
tunc poterimus? An perpetuo membrum hoc
cum illo in concordia erit? Ut reor, nec esse poterit:
cum Roma dominari velit, nolit pars illa servire. Quin
et te vivo breve intra tempus revocatis veteribus presidibus,
suffectis novis, te in tuum regnum profecto et
longe agente, hic altero dominante nonne omnia nova,
idest diversa atque adversa erunt? Regno fere inter
duos fratres diviso protinus et populorum animi dividuntur,
et prius a se ipsis quam ab externis hostibus
bellum auspicantur: idem eventurum in hoc imperio
quis non videt? An ignoras hanc olim imprimis fuisse
causam optimatibus, cur dicerent citius se in conspectu
populi Romani esse morituros, quam rogationem illam
ferri sinerent, ut pars senatus ac pars plebis ad incolendum
Veios mitteretur duasque urbes communes
populi Romani esse? Si enim in una urbe tantum dissensionum
esset, quid in duabus urbibus futurum?
15 Ita hoc tempore, si tantum discordiarum in uno
imperio (testor conscientiam tuam ac labores), quid in
duobus imperiis fiet? Age vero, putas ne hine fore, qui
tibi bellis occupato esse auxilio aut velint aut sciant?
Ita ab armis atque ab omni re bellica abhorrentes
erunt, qui preficientur militibus atque urbibus, ut ille,
qui preficit. Quid, nonne hunc tam imperitum regnandi
et iniurie facilem aut Romane legiones aut ipse provincie
spoliare temptabunt ut quem sperabunt vel non

Torna all'inizio