Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

210


vestris in Domino, hoc enim iustum est". tertio filij
debent induci ad subministrandum parentibus per nature
instinctum. natura enim omnes docet et instruit quod filij
debent parentibus subvenire et quando sunt in necessitate positi
et quando sunt senectute confecti et quando sunt mortui. et
ad ista tria ostendenda ponit Valerius Maximus tria exempla. nam
ad ostendendum quod filij debent parentibus subvenire quando
sunt in necessitate positi, narrat quod cum quidam nobilis
vir et potens et iam senex quoddam flagitium commisisset,
noluit iudex propter honorem parentum ipsum publica morte
punire, sed carceri ipsum inclusit ut ibi fame moreretur. filia
vero eius, que erat nupta, de licentia iudicis eum cotidie in carcere
visitabat. prius tamen ea diligenter prescrutari faciebat ne
aliquid comestibile sibi deferret. illa vero, extracto ubere,
singulis diebus de lacte proprio patrem nutriebat. cum vero
iudex miraretur quod ille tanto tempore viveret, precepit ut custodes
respicerent per rimas hostij quando filia cum patre erat.
et videntes quod patri lac propinabat, hoc iudici nuntiarunt.
ille autem, pietate commotus, patrem filie condonavit.

Torna all'inizio