Salimbene de Adam: Cronica

Pag 392


Item Apostolus precipit, I ad Cor. VI: Fugite fornicationem.
Versus:
Persequitur, si tu sequeris, fugiendo fugatur,
si cedis, cedit, si fugis, illa fugit.
Item super illo verbo quod dicitur de Salomone, III Reg. XI:
Cum iam senex esset, depravatum est cor eius per mulieres:
Si Loth, Sansonem, si David, si Salomonem
Femina decepit, quis modo tutus erit?
Tertia ratio quare isti Apostoli non sunt in statu salutis est
quia, quantum ad habitum eorum pertinet, videntur se obligasse
ad apostolicam vitam. Apostolis autem Dominus ita precepit,
Mat. X: Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam
in çonis vestris
. Isti autem seu aliqui eorum vendunt domunculas
suas, ortos, agros et vineas et non dant pauperibus, sed reservant
et portant florinos aureos secum, et sunt sibi ipsis in scandalum
loculi reservati. Item Dominus ita precepit, Luc. XII: Vendite
que possidetis et date helemosinam
. Ubi dicit Augustinus: «Venditis
rebus nostris nullum maius pretium accepimus quam nos
ipsos; [ta]libus enim implicati nostri non e[ramus]».
Quod Dominus noster Iesus Christus habuit in se illa tria que sunt fundamentum
omnium religionum, scilicet obedientiam, paupertatem et castitatem,
sine quibus religiosis salus esse non potest.

Et nota quod ista tria, de quibus supra diximus omnium religionum
sunt fundamentum, sine quibus nulli religioso poterit esse
salus; immo qui aliquo istorum caruerit, nequaquam religiosus
poterit nuncupari. Ideo dicit beatus Iacobus, II: Quicumque enim
totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium
reus
. Item Eccle. IX: Qui in uno peccaverit, multa bona perdet.
Dominus autem omnia supradicta in se ipso habuit, iuxta verbum
quod scriptum est, Act. I: Cepit Iesus facere et docere. Nam

Torna all'inizio