Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 93


ecclesie, auctoritates clamant. Dicit sponsa in Canticis: «Dilectus meus
candidus et rubicundus, electus ex milibus». Candidus divinitate, rubicundus
humanitate. Et multe tales scripture cantant canticum pro
dilecto.
Sed cum Filius sit dilectus Patris et Pater diligat Filium, testante
Filio in Evangelio et dicente: «Pater, quos dedisti michi, volo ut ubi
sum ego et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti
michi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi», queris qua dilectione
Pater diligat Filium, qui specialiter dicitur dilectus. Et profecto magna
et sane intelligenda interrogatio. Et ut breviter tibi respondeam, Pater
diligit Filium dilectione vel amore seu caritate, que Deus est, de qua
dilectione dicit Filius Patri: «Notum feci eis nomen tuum et notum
faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit et ego in ipsis». Sed
iterum queris si dilectio ista, qua Pater diligit Filium, sit Spiritus Sanctus
qui a Patre procedit et Filio. Sed quis aliter vel aliud auderet dicere, nisi
quod illa dilectio Spiritus Sanctus est? Dicamus ergo quod illa dilectio,
qua Filius est dilectus a Patre, Spiritus Sanctus est. Unde illud quod infers
“ergo Filius est a Spiritu Sancto, quia est a dilectione que est Spiritus
Sanctus”, dico quod non est verum, quia Filius non habet esse a
Spiritu Sancto, quamvis habeat esse a dilectione que est Spiritus Sanctus.
Non enim quicquid convenit dilectioni, convenit et Spiritui Sancto
vel e converso. Nam Spiritui Sancto convenit esse et procedere a Patre
et Filio, non tamen legimus quod dilectio procedat a Patre et Filio.
Quod vero iterum queris, cum Deus diligat mundum, unde dicitur
propter nimiam caritatem qua dilexit Deus mundum, et Filius
dilectus diligat discipulos, dicente ipso: «Sicut dilexit me Pater, et ego
dilexi vos», utrum creatrice et eterna dilectione diligat mundum et
nos an creata et temporali, ego dico quod diligit nos eterna dilectione,
que est Deus et est caritas que diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
Sanctum qui datus est nobis, et nos eadem dilectione diligimus Deum
et diligimus proximum in Deum et inimicos propter Deum. Nec recipit
ista dilectio, sicut vere eterna, nec potest recipere augmentum vel
diminutionem in se vel oblivionem aut mutationem, sed, si quid tale
contingat, in nobis est facta mutatio, non in ea que semper eadem est.
Hac etiam dilectione Pater diligit se et Filium et ipsam dilectionem,
id est Spiritum Sanctum. Et se ipso diligit se ipsum.
Quod vero queris si dilectio non casta, cum sit aliqua dilectio, utrum

Torna all'inizio