Ventura Pergamensis: Brevis doctrina dictaminis

377


ad sententiam et quantum ad constructionis coniunctionem, unde aliqua
pars debet interuenire media, que tanquam uinculo coniungatur. Signa
siue uincula conclusionis quibus debet petitioni coniungi sunt hec: quasi,
hec autem, sin autem, si uero, alioquin, alias, ut de(e)st, demum.
Potest etiam
post petitionem sequi participium cum aduerbio qualitatis uel cum determinatione
aduerbiali, ut firmiter attendentes, procul dubio an(n)uentes, omni
suc(c)iso dubio, cognoscentes indubitanter
uel indubitanter noscentes. Preterea
potest interponi aliqua particula circa confinem petitionis ab qua
continetur conclusio mediante coniunctione quadam, ut adeo, tantum,
interim, ita sicut.

Quomodo partes epistole ipsam construant.
Partes epistole quandoque sub diuersis clausulis efficiunt ipsam, quandoque
sub una clausula coniunguntur, ut puta exordium et nar(r)atio: si
precedat coniunctio causalis quia uel quoniam uel coniunctio adiunctiua
cum eisdem coniunctionibus possunt exordium et petitio in eadem clausula
poni. Simil[l]iter nar[r]atio et petitio in una clausula quandoque ponuntur
si in principio narationis ponatur hec coniunctio cum. Petitio etiam et conclusio
quandoque in eadem clausula contine(n)tur, ut si circa finem petitionis
ponatur aliqua istarum dictionum taliter, adeo, interim, ita, sic , ab qua
conclusio continetur mediante hac coniunctione quod.
Quomodo partes epistole ab ipsa possint subtrahi.
Ab epistola quandoque subtrahitur salutatio causa indignationis et
etiam causa loci proximitatis et etiam sufficiunt solum nomina personarum,
quandoque subtrahitur exordium quia rei dignitas per se patet et etiam
alijs de causis ut dictum est supra, quandoque nar(r)atio ut in lit(t)eris
preteritis, quandoque petitio ut frequenter contingit in lit(t)eris remissiuis,
quandoque conclusio quia rei com(m)oditas uel incom(m)oditas per se patet
uel quia epistola est nimis longa, unde dicitur:
Hic satis est pars una, due, tres, quatuor, omnes.
Explicit prima particula huius tractatus.
Incipit secunda in qua primo de uitijs secundo de uirtutibus termi(n)atur.
Ista sunt uitia que Oratius ponit.
De sex uitijs que ponit Oratius in primo ' Poetrie '. De septem uitijs
que ponit Oratius iuxta finem ' Poetrie '. De uitijs compositionis que potissime inpediunt e(u)phoniam. De decem uitijs an(n)exis barbaris[s]mo et solecis[s]mo.

Torna all'inizio