Anthiochie interfecit. Sed demum a Constantio propter invidiam occisus est. Silvanus et,
qui res novas in Galliis moliebatur, extinctus est. Solus ergo Constantius princeps et augustus
in Romano fuit imperio. Qui Iulianum Galli fratrem cesarem fecit et Constantiam sororem sibi
dedit in uxorem eumque ad Gallias misit, ubi multa per ipsum egregia facta sunt. Demum
Iulianus barbaris subiugatis a militibus augustus appellatus est. Cumque adversum Constantium
arma moveret, Constantius nimia cogitatione inter Ciciliam et Capadociam mortuus est.
Temporibus Constantii Marcus Silvestro successit, qui statuit, ut Nicenum symbolum
alta voce a clero et populo post evangelium cantaretur. Et Marco successit Iulius, qui statuit,
ut nullus clericus causam diceret in publico, et ut omnia monumenta cartarum rerum ecclesiasticarum
per primiscrinium Romane scriberentur ecclesiae. Post Iulium Liberius Rome sedit episcopus.
Arriana impietas Constantii fulta presidio exiliis et aliis afflictionibus Athanasium
Alexandrinum episcopum, qui Alexandro successit et multa conscripsit, et alios Catholicos
persecuta est. Cum ergo Constantius preciperet Liberio, ut non communicaret Athanasyo,
viriliter restitit. Cumque minaretur exilium, respondit: “Maior est orbis Urbe,
et maior est ecclesie sanctio quam Urbis habitatio”. Cumque expensas mitteret exulanti,
noluit accipere. Eo igitur propter fidem in exilio misso iuraverunt omnes clerici, quod
nullum alium susciperent. Sed cum Felix diaconus ab Arrianis fuisset institutus, plurimi peieraverunt.
Postea cum ad instantiam matronarum de ipsius reversione Constantio supplicantium
rediisset, voluit Constantius utrumque ecclesiam gubernare, sed contraclamatum est: “Unus
Deus, unus Christus, unus episcopus”. Reversus autem, cum triennio in exilio permansisset,
noluit Urbem intrare, sed mansit aput Constantiam augustam, ubi nunc est ecclesia sancte
Agnetis; et ut sedaret crudelitatem principis, Rome concessit habere unam ecclesiam Arrianis.
Quod ne perniciosi foret instar exempli, a Catholicis cassatum est, et ne nomen eius inter
Catholicos reputetur, prohibitum est, licet sanctus sit et beato Ambrosio teste laudabilis. Auctore
Liberio pro collobiis, quibus Romani pontifices utebantur - quorum usum Eufrosinus
Pamphiliensis episcopus Romam veniens in beati Silvestri temporibus apportaverat –
propter nuditatem brachiorum introductus est usus dalmaticarum. Maximianus
quoque Treverorum episcopus Athanasium cum honore suscepit. Sed postmodum Athanasius
Alexandriam ad litteras Constantii reversus est. Eusebius quoque Vercellensis martyr et
episcopus natione Sardus, et Dionisius Mediolanensis episcopus et Romanus presbiter nomine Pancratius
dampnantur exilio, quia contradicebant Arrio. Serapion Egyptius multa
|
1
5
10
15
20
25
30
|