salutem'. (3) Dicimus quod est incongrua, quia unum relativorum
cassatur sed, uno cessante, reliquum stare potest, sive
cum nominativo sive etiam cum dativo, (4) quia hoc pronomen
'suo' magis ad discretionem in salutationibus est sumendum.
Numquam enim sedes apostolica in salutationibus utitur hoc
dativo.
50. (1) DE QUADAM VITIOSA URBANITATE SALUTATIONUM.
(2) Queritur si possit hoc nomen 'domino' geminari, ut: 'Patri
et domino plurimum reverendo, domino Iacobo preposito
Faventino'. (3) Dicimus quod est ibi tautologia propter inutilem
repetitionem huius dativi 'domino' et ideo non est talis salutatio
admittenda. (4) Multi tamen recipiunt, dicentes quod primum
'domino' preminentiam veram significat sed alterum ponitur
causa urbanitatis tantum. (5) Nos istud concedimus sed non in
eadem salutatione tenemus. Nam si dicitur: 'Patri et domino
plurimum reverendo' nunc ad suppositionem pertinet iste dativus
'domino' sicut 'patri'. (6) Si vero dicatur: 'Reverendo patri
et domino Petro iudici peritissimo' vel: 'Reverendo canonico
Mutinensi domino Husimbardo' nunc solam urbanitatem
designat more Lombardorum, (7) quia causa cuiusdam curialitatis
fere omnes 'dominos' indifferenter appellant.
|
|