Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1065


44 Non solum autem huiusmodi bestiis et dignioribus creaturis,
sed et alus vilibus et minimis simili affectu compassionis adhaesit.
Nam quia de Salvatore legitur: Ego sum vermis et non homo,
vermiculos etiam, ne contererentur multoties de via legebat; sed
et apibus, ne deficerent, forte vinum vel mel in hieme ministrabat.
Diligenter enim, non tam illarum, quam et aliarum creaturarum efficaciam
attendebat, et quidquid admirationis, delectamenti seu cuiuscumque
valoris in unaquaque perpendere poterat, id totum in
omnium Factoris gloriam regerebat. Quid putas, in sole, luna firmamentoque
et stellis; quid in elementis et eorum effectibus sive ornatibus;
quid, inquam, in omnibus omnium Creatoris potentiam,
sapientiam bonitatemque contemplans, verae cognitionis, dulcedinis
hausit et gratiae? Utique quempiam mortalium non arbitror hoc
posse verbis exprimere.Et quoniam ad unum principium omnia
retorquebat, propter hoc omnia fraterno nomine nuncupabat, omnia
ad unius Conditoris laudem continuus ipse in laudibus invitabat.
Ipse vero, nomen Domini nominans, totus supra hominis intellectum
afficiebatur, totus in iubilo, totusque alterius saeculi videbatur.
Propterea et tantam nomini Salvatoris reverentiam
exhibebat, quod et qualecumque scriptum inveniret inhoneste locatum,

Torna all'inizio