2. Praeterea habitus specificantur ex actibus et obiectis. Sed idem est obiectum
et idem actus temperantiae infusae et acquisitae. Ergo non differunt specie.
3. Si dicatur, quod actus differunt, inquantum sunt meritorii actus infusarum,
non autem actus acquisitarum; contra. Actus virtutis cuiuslibet non est meritorius
nisi inquantum est formatus a caritate. Sed formatum et informe in virtutibus
non facit differentiam speciei, sicut patet in fide, cum sit differentia penes
extrinsecum. Ergo virtutes infusae ab acquisitis non differunt specie.
4. Si dicatur, quod infusae propter Deum operantur, non autem acquisitae; contra.
Deus non est obiectum cardinalium virtutum, sed theologicarum. Cum igitur
virtutes non recipiant speciem a fine ultimo, sed ab obiecto et actu, videtur
quod adhuc per hoc non differant specie virtutes acquisitae et infusae.
SED CONTRA, quaelibet pars posita in definitione, facit differre secundum speciem.
Sed infusio ponitur in definitione virtutis ab Augustino, secundum quam
Deus in nobis operatur sine nobis. Ergo infusa differt specie ab acquisita.
Praeterea, duae formae eiusdem speciei non possunt esse in uno subiecto. Sed
virtus infusa est simul cum virtute acquisita, ut patet in adulto qui habens virtutem
acquisitam ad baptismum accedit, qui non minus recipit de infusis quam
puer. Ergo virtus acquisita et infusa differunt specie.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sicut in naturalibus posuerunt
quidam formas omnes existere in materia, et quod agens naturale extrahit
eas de occulto ad manifestum, inquantum removet ea quae prohibebant formam
illam apparere; ita etiam dixerunt quidam de habitibus animae; unde Plato
dixit, quod omnes scientiae sunt in anima a natura, et addiscere non est aliud
quam recordari: et similiter videtur dicere Damascenus, de
virtutibus, quod insunt nobis a natura, et per exercitium tolluntur impedimenta
virtutum; sicut ferri aeruginem auferentes, videmur claritatem, quae naturaliter
ei inest, inducere.
Omnes autem istae opiniones secundum aliquid verae sunt, et secundum aliquid
falsae. Verae quidem sunt, inquantum praedictorum aliqua inchoatio est a
natura, sicut forma existit in potentia materiae, et scientia conclusionum in
principiis universalibus: quia quod in particulari discitur, prius in universali
sciebatur; et virtutes praeexistunt in naturali ordinatione ad bonum virtutis,
quae est in ratione cognoscente huiusmodi bonum, et etiam in voluntate naturaliter
appetente illud, et etiam quandoque in inferioribus viribus, inquantum sunt
naturaliter subiectae rationi: et in quibusdam ex ipsa complexione est minus de
resistentia ad bonum rationis, secundum quod Philosophus dicit in 6 Ethic.,
|
|