comparavit. Ac sic stragem quam plurimam uterque pontifex commiscuit; in qua Rogerius
de Sorexina, miles capitaneus, et Ariprandus de Lampugniano, vexilifer de vavassoribus, et
Ariprandus de Meda, civis prudentissimus, cum quam pluribus ejusdem nobilitatis hominibus
occisi sunt.
39. Sed cum Grosulani mantica foret exausta et Yordani adhuc onerata, conventio
facta est per pecuniam, Grosulano promissam; quam ipse Grosulanus, prout dicitur, cum
suis et Yordanistis participavit. Et facta participatione, Grosulanus Mediolanum exivit
atque Placentiam adivit; ibique in monasterio sancti Marchi, quod est de congregatione
Vallis Umbrosae, hospitatus, invenit Ardericum Laudensem, quem fecerat sibi vicarium, in
victu et in vestitu ejusdem congregationis monachum. Alter vero Ardericus de Carimate,
qui licentiam jurandi ab isto, cum esset vicarius, suscepit, et occasione illius juramenti
sententiam in Grosulanum dedit et Yordanum in archiepiscopum elegit, Grosulani adventum
non expectavit, sed circuens transmarina loca, inventus et jugulatus est a Turchis. Sciendum
quoque est, quod Grosulano et Yordano existente auctore Mediolanensium per gratiam
domini Pascalis pape secundi, clerus, populus Mediolanensis, natura nobilis et religiosus, in
utraque parte non sine causa dicitur levis et vanus et ad cujuslibet novitatis presumptionem
promptus. Cujus enim religionis et nobilitatis fuit ille spiritus, qui monuit Yordanum suumque
clerum et populum, ut exprobaret et excommunicaret Anselmum de Pusterla, diaconem
ordinarium, quia dedit conscilium, ut Grosulani et Yordani causa discerneretur per legiptimam
et generalem synodum? Iterum, qua ratione divulgavit, eundem dici eroneum, quia cum
clero et populo Grosulani egit scrutinium et baptismum? Et contra Yordanum, apostolica
auctoritate donatum archiepiscopum, quis potuit dicere, esse simulacrum et hominem perfidum
atque perjurum? Nimirum, si quero. Quia dum Grosulanus in predicto sancti Marchi
monasterio esset, et Anselmus Mediolani instaret et obligationem conveniendi ad generalem
synodum quereret, et Yordanus hoc fieri prohiberet, dicitur et creditur, quod pecunia jurata
et data fuit Grosulano atque Anselmo, ne persona Yordani calumpniaretur ab illis in aliqua
synodo.
40. Igitur hac cautione facta per presbiterum Nazarium Muriculam et Lanfranchum
Ferarium, prout dicitur, contingit, quod presbiter Andreas bone memorie primicerius obit.
Cui successit predictus presbiter Nazarius. De quo Nazario superest michi adhuc quedam
scribere, veluti de homine, qui quasi coetaneus et condiscipulus extitit mecum in una vicinitate
et sub disciplina hujus presbiteri Andree, qui dictus fuit Dalvultum secundum suam
cognationem. Iste itaque Nazarius, cum esset infra ordines clericus et juvenis ingenio acutissimus,
non sine causa michi infantulo adjecit nomen, scilicet clocam sancti Pauli. Insuper
ipse, dum singulariter habitaret solarium suum, me et Rusticum Gemmarum, sive Caccum
atque Nazarium Flotam, super ipsum solarium induxit, atque de nuptiis fratris sui suave et
dulce obsonium nobis prebuit; ubi per precedentia et sequentia, que de libro cordis ejus legi,
illius animum previdi non magis appetere sancte Mediolanensis ecclesie decorem, quam
ejusdem ecclesiae utilem et honestam nobilitatem. In isto namque tempore nostre coevitatis
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|