Guillelmus falconarius: [Liber Guillelmi falconarii]

Pag 166


quando passcit. Et non tenet eos in manu nisi in nocte,
et ante diem vadit venatum. Quando oritur dies, jactat
eum longe ad grues. Et illo die [quo] in vanum vadit
venatum, [da ei] tamen de cerebro galline. Et balnea eum
in puro vino et fac ignem in caverna ubi stant et prohice inde
ignem et mitte eos ibi. Et sic sine dubio erunt gruerii a
medietate julii supra usque ad medietatem octubris. Et
si mutas eos, meliores sunt post mutam. Et quando venerit
frigus, dimitte eos, quia nichil valent. Et hoc probatum
est, et si aliquis vult aliter dicere, falsum dicit.
36.
Quando magister vult venari, non multum venetur ad
ansceres silvestres nisi causa necessitatis. Plus sunt de
ochis quam de aliis avibus; quando jactas ad alias aves, vadunt

Torna all'inizio