Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 382


ARTICULUS 3
Utrum homo possit implere praecepta Dei sine gratia
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod homo sine gratia Dei praecepta implere non possit. Qui enim
mandata Dei servat, vitam aeternam meretur, ut dicitur Luc. 10, 28: «Hoc fac,
et vives». Sed hoc non potest homo sine gratia. Ergo nec mandata legis implere.
2. Praeterea, caritas non potest sine gratia haberi. Sed dilectio caritatis est in
praecepto, Matth. 22. Ergo praecepta non possunt sine gratia impleri.
3. Praeterea, ut supra Augustinus probavit, virtutes in nobis solus Deus operatur.
Sed actus virtutum sunt in praecepto. Ergo praecepta ex nobis ipsis implere
non possumus.
4. Praeterea, expresse hoc videtur per illud Actuum 15, 10: «Hoc est onus quod
neque nos neque patres nostri portare potuimus». Sed onus illud sunt praecepta
legis. Ergo praecepta legis homo per se implere non potest.
5. Praeterea, nullus damnatur nisi pro peccato omissionis vel transgressionis.
Sed nullus damnatur qui praecepta legis implet. Si ergo homo potest sine gratia
praecepta legis implere, cum etiam possit sine gratia, ut dictum est, peccatum
mortale vitare, videtur quod homo possit sine gratia damnationem penitus vitare.
Sed quicumque non damnatur, est in gloria. Ergo homo sine gratia poterit
ad gloriam pervenire: quod est omnino haereticum.
SED CONTRA, Hieronymus, dicit: «Qui Deum dicit praecipere
impossibilia, anathema sit». Sed impossibile est homini illud quod implere
non potest. Ergo mandata Dei homo per se implere potest.
Praeterea, Deus non est magis crudelis quam homo. Sed homini imputatur in
crudelitatem, si obliget aliquem per praeceptum ad id quod implere non possit.
Ergo hoc de Deo, nullo modo est aestimandum; et ita sine gratia homo per se
legis praecepta implere potest.
Solutio
Respondeo dicendum, quod de praeceptis legis dupliciter contingit loqui: aut
quantum ad id quod directe cadit in praecepto, aut quantum ad intentionem
legislatoris. Directe autem cadit in praecepto actus virtutis quantum ad substantiam
operis; et non quantum ad modum agendi, quem circa ipsum virtus
ponit: hoc enim directe alicui praecipitur quod statim in ipso est ut faciat illud.
Non autem est in homine ut faciat actum virtutis eo modo quo virtuosus facit,
prius quam virtutem habeat, vel acquisitam vel infusam. Sed intentio legislatoris

Torna all'inizio