Cesar furore correptus, iussit eum carnificibus dari, ut
eum uerberibus cesum, si possent, a credulitate sua cessare fa-
cerent. Videntes autem, quod nihil proficerent, reuersi nun-
tiauerunt cesari. Iulianus commotus iussit eum extra muros
ciuitatis decollari. Decollatus est autem athleta Christi pri-
die kalendas Octobris sub Iuliano Apostata.
Dictum est ergo Valentino de bono certamine ipsius.
Qui cum gaudio ueniens, colligensque corpus eius cum aro-
matibus et linteis pretiosis, duxit eum ultra triginta milliaria
in locum, qui uocatur Vtricula: non enim audebat eum Romæ
sepelire propter metum cesaris.
Ibi usque hodie eius pia intercessio queritur, et de mi-
raculis tam gloriosi martyris per fidelium uoces Christo laus
recitatur, concedente Domino nostro Iesu Christo, cuius floret
imperium in secula seculorum. Amen.
|
|