Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 496


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 9
DIVISIO TEXTUS
Postquam Magister determinavit quid conveniat naturae divinae ex unione ad
humanam, hic determinat quid conveniat humanae ex unione ad divinam, quod
scilicet adoratur adoratione latriae. Dividitur autem haec pars in duas partes:
in prima movet quaestionem; in secunda determinat eam, ibi: «Ideo quibusdam
videtur non illa adoratione quae latria dicitur, carnem Christi vel animam esse
adorandam».
Et haec dividitur in duas partes secundum quod duas opiniones ponit; secunda
incipit ibi: «Aliis autem placet Christi humanitatem una adoratione cum Verbo
esse adorandam». Et haec dividitur in tres: in prima ponit solutionem; in
secunda respondet ad obiectionem factam in contrarium, ibi: «Nec qui
hoc facit, idolatriae reus iudicari potest»; in tertia confirmat solutionem, ibi:
«De hoc Ioannes Damascenus ita ait».

Torna all'inizio