sane est super beati Stephani levitae et protomartyris domicilio, quod a beatissimo  
Petro apud Romam Christi famulo Servatio fuerat ante praedictum. Nam cum eandem  
basilicam procul furentes barbari adspicerent, ad eam cursim quasi opima spolia captaturi  
properabant, cumque propius accederent, eorum oculis velut ingens saxum ac  
moles solida apparebat. Quam cum, caecati mentibus, manibus per gyrum palparent,  
aditumque ingrediendi quaererent, nihil omnino eis aliud quam naturalis saxi durities  
videbatur. Denique saepius abscedentes, rursumque revertentes, cum se nihil proficere  
cernerent, tandem fatigati discesserunt, suaeque iniquitatis effectu frustrati sunt.  
Quid etiam de hoc oratorio beatus Gregorius, Turonorum episcopus, in suis  
libris narraverit, non silebo. Refert enim: “Priusquam hi hostes venirent, vidisse  
virum fidelem in visu quasi conferentem cum sanctis apostolis Petro ac Paulo beatum  
levitam Stephanum de hoc excidio, ac dicentem:  Oro domini mei, ut non permittatis,  
obtentu vestro Mettensium urbem ab inimicis exuri, quia locus in ea est, in quo  
parvitatis meae pignora continentur; sed potius sentiant se populo aliquid me posse  
coram Domino. Quod si tantum facinus populi supercrevit, ut aliud fieri non possit,  
nisi civitas tradatur incendio, saltem vel hoc oratorium non cremetur. Cui illi aiunt:  
 Vade in pace, dilectissime frater, oratorium tantum tuum carebit incendio. Pro urbe  
vero non obtinemus, quia dominicae sanctionis super eam sententia iam praecessit.  
Invaluit enim peccatum populi, et clamor malitiae eorum ascendit coram Domino.  
Ideo civitas haec cremabitur incendio.  Unde non dubium est, quod horum obtentu,  
urbe vastata, oratorium permansit inlaesum.”  
Igitur exinde hostes dum ad oppidum quod appellatur Decempagos, quod a  
Mettensi urbe triginta milibus abest, pervenissent, quia Deo nostro semper de suis  
servulis cura est, et in ira misericordiam, sicut ait psalmista, non continet, tantae  
subito eosdem Hunos tenebrae circumvallaverunt, ut, quid agerent vel quo se verterent,  
omnino nescirent. Tunc causam tantae calamitatis, ut in tali re opus erat, sollicite  
inquirentes, ab uno ex captivis quos ducebant audiunt, quia propter servum  
caelestis domini, Auctorem episcopum, quem in captivorum numero se vidisse dicebat,  
talia paterentur. Mox igitur facta inquisitione, beatum Auctorem repperiunt;  
quem dum percunctarentur, quod in munere vellet accipere, ut a tanto eos periculo  
liberaret, ille ad haec respondit, sibi nullum aliud gratius posse munus offerri, quam  
si omnes quos ducebant captivos, sinerent ad propria remeare; quod illi si facerent,  
promittit se sine dubio a suo domino impetraturum, ut ab illis quibus tenebantur tenebris  
eruerentur: factumque est. Et mox in universo suo Huni exercitu captivos  
quos ducebant requirentes, eos beato Auctori reddiderunt, a suis, ut eis promissum  
fuerat, cessantibus tenebris, luce reddita, angustiis liberati sunt. Sicque venerabilis  
Christi famulus, dum ad modicum in captivorum sorte deputatus est, multos pariter  
a captivitate resolvit. O quantum potiori gloria de reductis iste civibus triumphavit,  
quam crudeles barbari, qui eos antea quasi victores abduxerant, triumphare potuissent  
Veniamus et ad aliud miraculum, quod eiusdem meritis caelesti est virtute patratum.  
Quodam denique tempore cum in oratorio beati protomartyris Stephani, de  
quo supra retulimus, trabis ab ipso culminis fastigio dissoluta corruisset, marmor  
quod in altari eximii candoris erat, ita confregit, ut in duabus illud partibus omnino  
divideret. Adest beatus Auctor, et cunctis qui aderant pro inlato dispendio contristatis,  
ipse vero fidens in Domino, praecepit easdem fracturas sibi invicem copulari,  
pararique sibi ministeria; quo desuper more solito divini sacrificii munus offerret.  
Stupentibus itaque illis, et quid esset facturus intendentibus, mox salutarem hostiam  
Deo obtulit. Illico omnis illa confractio ita solidata est, quasi antea divisa minime  
fuisset. Est tamen in eodem marmore, quod non mediocriter usque in praesentem  
diem possit admirari. Nam ita apparet hactenus attentius cernentibus quasi divisum;  
sed studiose contrectatum digitis, ita probatur solidum, ut nullius in eo divisionis  
sentiatur indicium. Non est dubium et plura eum miranda patrasse, sed quantus qualisque  
fuerit, ex his quae relata sunt plene potest agnosci. 
  |  
  |