Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 11

Tomus II


tibi nunc ad praesentiam nostram venire
parato, non sine plurium detrimento subtraxit,
passionibus tuis satis affectuose compatendo
doluimus, et si ope vel opibus recuperari
defunctum, aut alia compassione redimi
natura permitteret, nostra propterea
libenter aperuissemus aeraria, et alia quaelibet
opportuna subsidia misissemus. Sed quia quod
semel subripuit mors debitrix, mors amara
non reddit dolori tuo, quem multi tecum
libentissime partirentur, consolationis argomenta
porrigimus, et gratiae nostrae rimedia
propinamus. Devotioni tuae mandantes,
quatenus astringas lachrymas, refrenes suspiria,
et more constantis viri, tristitiae limites
provide nobis placiturus imponas.
Cap. VI.
Comiti Acerrarum, consolando eum de morte
filii sui cadentis in bello.
Quod de nimis acerbo filii tui casu consolationis
nostrae verbum ad te tarde pervenerit,
causa fuit, ut tibi tempus ad lachrymas
laxaremus, suspirantibus namque gemitibus,
et oculis lachrymosis epistolam nostrae
consolationis offerre voluimus, quam et
lachrymarum continua gutta perfunderet,

Torna all'inizio