Salimbene de Adam: Cronica

Pag 474


verum dixisset. Dicit enim Scriptura, Eccli. IIII: Non contradicas
verbo veritatis ullo modo. Tunc respondi et dixi Taurinensi
episcopo, ne sibi sapiens esse videretur: «Pater, ecce dixisti quod
clericos tuos dimisisti; sed considera, si bene fecisti. In Zacharia
enim habetur: O pastor et ydolum derelinquens gregem, Za. XI.
Et in Ieremia sic dicitur: Ubi est grex qui datus est tibi, pecus
inclitum tuum? Iere 13. Innocentius etiam papa III, inter multa
alia que dixerat, dixit cuidam episcopo qui episcopatum recusare
volebat, Decretalium libro I, 'De renuntiatione' rubrica: 'Nec
putes quod ideo Martha malam partem elegerit, que circa plurima
satagebat, quia Maria optimam partem elegit, que non auferetur ab
ea, quoniam, licet illa sit magis secura, ista tamen est magis fructifera.
Et licet illa magis suavis, hec tamen magis utilis, cum in
fecunditate sobolis lippitudo Lye Rachelis pulcritudini sit prelata;
quamvis simul in unum et contemplativus esse valeas et activus,
legislatoris exemplo, qui nunc ascendebat in montem ut ibi gloriam
Domini cum maiori cerneret libertate, nunc vero descendebat
in castra ut cum utilitate necessitatibus populi provideret.
Quapropter facilius indulgetur ut ascendat monachus ad presulatum,
quam presul ad monachatum descendat'. Et infra: 'Monemus
itaque ut laborem pastoralis regiminis non recuses, ne fortassis
ad pedes suos cum Maria sperneret te recipere, qui sibi
apud te divertenti sprevisses cum Martha sollicita ministrare.
Quia vero in postulando cedendi licentiam institisti, te tibi duximus
relinquendum, ut distinctis causis propter quas cedere
oporteat, si propter aliquam causam utilem et honestam in huiusmodi
proposito perseveres, de licencia nostra cedas. Alioquin
cedendi licentiam auctoritate apostolica tibi scias esse penitus
interdictam, quoniam, et si pennas habeas quibus satagas in solitudinem
advolare, ita tamen adstricte sunt nexibus preceptorum,
ut liberum non habeas absque nostra permissione volatum'.

Torna all'inizio